Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XXIX
Tempus « per annum » - Anno B
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Isaíæ prophétæ 53, 10-11 FRA  L/F  CMT
Dominus voluit conterere eum infirmitate. Si posuerit in piaculum animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu eius prosperabitur. Propter laborem animæ eius videbit lucem, saturabitur in scientia sua. Iustificabit iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit.
Psalmus responsorius 33(32), 4-5, 18-19, 20.22 FRA  L/F  CMT
R/ Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quemádmodum sperávimus in te.
Quia rectum est verbum Domini,
et omnia opera eius in fide.
Diligit iustitiam et iudicium;
misericordia Domini plena est terra.
 
Ecce oculi Domini super metuentes eum,
in eos, qui sperant super misericordia eius,
ut eruat a morte animas eorum
et alat eos in fame.
 
Anima nostra sustinet Dominum,
quoniam adiutor et protector noster est;
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.
Léctio Epístolæ ad Hebræos 4, 14-16 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Habentes pontificem magnum, qui penetravit cælos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem. Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato; adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilium opportunum.
Allelúia
Fílius hóminis venit ut ministráret, et daret ánimam suam redemptiónem pro multis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 10, 35-45 vel brevior  FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Accedunt ad Iesum Iacobus et Ioannes filii Zebedæi dicentes ei: « Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ».
At ille dixit eis: « Quid vultis, ut faciam vobis? ».
Illi autem dixerunt ei: « Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua ».
Iesus autem ait eis: « Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ».
At illi dixerunt ei: « Possumus ».
Iesus autem ait eis: « Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini; sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ».
Et audientes decem cœperunt indignari de Iacobo et Ioanne. Et vocans eos Iesus ait illis: « Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister; et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ».
Credo
vel brevior:
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 10, 42-45 FRA  L/F
In illo tempore:
Vocans Iesus duodecim, ait illis: « Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum. Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vester minister; et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus; nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis ».
Credo