Dominica XXX
Tempus « per annum » - Anno A
Hæc dicit Dominus:
« Advenam non opprimes neque affliges eum; advenæ enim et ipsi fuistis in terra Ægypti.
Viduæ et pupillo non nocebitis. Si læseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum; et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestræ viduæ et filii vestri pupilli.
Si pecuniam mutuam dederis in populo meo pauperi, qui habitat tecum, non eris ei quasi creditor; non imponetis ei usuram. Si pignus a proximo tuo acceperis pallium, ante solis occasum reddes ei; ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis eius, nec habet aliud, in quo dormiat; si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum ».
Psalmus responsorius 18(17), 2-3a, 3bc-4, 47.51ab
FRA •
L/F •
CMT
R/ Díligam te, Dómine, fortitúdo mea.
Diligam te, Domine, fortitudo mea.
Domine, firmamentum meum et refugium meum et liberator meus.
Deus meus, adiutor meus, et sperabo in eum;
protector meus et cornu salutis meæ et susceptor meus.
Laudabilem invocabo Dominum,
et ab inimicis meis salvus ero.
Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus,
et exaltetur Deus salutis meæ.
Magnificans salutes regis sui
et faciens misericordiam christo suo.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Thessalonicénses 1, 5c-10
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Scitis quales fuerimus vobis propter vos. Et vos imitatores nostri facti estis et Domini, excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio Spiritus Sancti, ita ut facti sitis forma omnibus credentibus in Macedonia et in Achaia.
A vobis enim diffamatus est sermo Domini non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui; ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero et exspectare Filium eius de cælis, quem suscitavit ex mortuis, Iesum, qui eripit nos ab ira ventura.
Allelúia
Si quis díligit me, sermónem meum servábit, dicit Dóminus, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 22, 34-40
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Pharisæi audientes quod silentium imposuisset Iesus sadducæis, convenerunt in unum. Et interrogavit unus ex eis legis doctor tentans eum: « Magister, quod est mandatum magnum in Lege? ».
Ait autem illi: « Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua: hoc est magnum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa Lex pendet et Prophetæ ».