Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XXXI
Tempus « per annum » - Anno A
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Malachíæ prophétæ 1, 14b - 2, 1. 2b. 8-10 FRA  L/F  CMT
« Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus. Et nunc ad vos mandatum hoc, o sacerdotes. Si nolueritis audi re et si nolueritis ponere super cor, ut detis gloriam nomini meo, ait Dominus exercituum, mittam in vos maledictionem.
Vos autem recessistis de via et scandalizastis plurimos in lege; irritum fecistis pactum Levi, dicit Dominus exercituum; propter quod et ego dedi vos contemptibiles et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas et accepistis personam in lege ».
Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo dolum facit unusquisque nostrum cum fratre suo, violans pactum patrum nostrorum?
Psalmus responsorius 131(130), 1, 2, 3 FRA  L/F  CMT
R/ Custódi ánimam meam in pace apud te, Dómine.
Domine, non est exaltatum cor meum,
neque elati sunt oculi mei,
neque ambulavi in magnis
neque in mirabilibus super me.
 
Vere pacatam et quietam
feci animam meam;
sicut ablactatus in sinu matris suæ,
sicut ablactatus, ita in me est anima mea.
 
Speret Israel in Domino
ex hoc nunc et usque in sæculum.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Thessalonicénses 2, 7b-9.13 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos; ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis facti estis. Memores enim estis, fratres, laboris nostri et fatigationis; nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei.
Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis non ut verbum hominum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operatur in vobis, qui creditis.
Allelúia
Unus est Pater vester, cæléstis; et Magíster vester unus est, Christus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 23, 1-12 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Locutus est Iesus ad turbas et ad discipulos suos dicens:
« Super cathedram Moysis sederunt scribæ et pharisæi. Omnia ergo, quæcumque dixerint vobis, facite et servate; secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim et non faciunt. Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere. Omnia vero opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias, amant autem primum recubitum in cenis et primas cathedras in synagogis et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi.
Vos autem nolite vocari Rabbi; unus enim est Magister vester, omnes autem vos fratres estis. Et Patrem nolite vocare vobis super terram, unus enim est Pater vester, cælestis. Nec vocemini Magistri, quia Magister vester unus est, Christus.
Qui maior est vestrum, erit minister vester. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur; et, qui se humiliaverit, exaltabitur ».
Credo