Feria II - Hebd XXXI
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 11, 29-36
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Sine pænitentia enim sunt dona et vocatio Dei! Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem, ita et isti nunc non crediderunt propter vestram misericordiam, ut et ipsi nunc misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur!
O altitudo divitiarum et sapientiæ et scientiæ Dei! Quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, et investigabiles viæ eius! Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum omnia. Ipsi gloria in sæcula. Amen.
Psalmus responsorius 69(68), 30-31, 33-34, 36.37
FRA •
L/F •
CMT
R/ In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, Dómine.
Ego autem sum pauper et dolens;
salus tua, Deus, suscipit me.
Laudabo nomen Dei cum cantico
et magnificabo eum in laude.
Videant humiles et lætentur;
quærite Deum, et vivet cor vestrum.
Quoniam exaudivit pauperes Dominus
et vinctos suos non despexit.
Quoniam Deus salvam faciet Sion
et ædificabit civitates Iudæ;
et inhabitabunt ibi et possidebunt eam.
Et semen servorum eius hereditabunt eam;
et, qui diligunt nomen eius, habitabunt in ea.
Allelúia
Si manséritis in sermone meo, vere discípuli mei estis, et cognoscétis veritátem, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 14, 12-14
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Dicebat Iesus principi pharisæorum qui se invitaverat: « Cum facis prandium aut cenam, noli vocare amicos tuos neque fratres tuos neque cognatos neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio. Sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, cæcos; et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum ».