Dominica XXXII
Tempus « per annum » - Anno B
Léctio libri primi Regum 17, 10-16
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Surrexit Elias propheta et abiit Sareptam. Cumque venisset ad portam civitatis, apparuit ei mulier vidua colligens ligna; et vocavit eam dixitque: « Da mihi paululum aquæ in vase, ut bibam ». Cumque illa pergeret, ut afferret, clamavit post tergum eius dicens: « Affer mihi, obsecro, et buccellam panis in manu tua ».
Quæ respondit: « Vivit Dominus Deus tuus, non habeo panem, nisi quantum pugillus capere potest farinæ in hydria et paululum olei in lecytho. En colligo duo ligna, ut ingrediar et faciam illud mihi et filio meo, ut comedamus et moriamur ».
Ad quam Elias ait: « Noli timere, sed vade et fac, sicut dixisti; verumtamen mihi primum fac de ipsa farinula subcinericium panem parvulum et affer ad me; tibi autem et filio tuo facies postea. Hæc autem dicit Dominus, Deus Israel: “Hydria farinæ non deficiet, nec lecythus olei minuetur usque ad diem, in qua daturus est Dominus pluviam super faciem terræ” ».
Quæ abiit et fecit iuxta verbum Eliæ et comedit illa et ipse et domus eius per dies. Hydria farinæ non defecit, et lecythus olei non est imminutus iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu Eliæ.
Psalmus responsorius 146(145), 6c-7, 8-9a, 9bc.10
FRA •
L/F •
CMT
R/ Lauda, ánima mea, Dóminum!
Qui custodit veritatem in sæculum,
facit iudicium oppressis,
dat escam esurientibus.
Dominus solvit compeditos.
Dominus illuminat cæcos,
Dominus erigit depressos,
Dominus diligit iustos,
Dominus custodit advenas.
Pupillum et viduam sustentat
et viam peccatorum disperdit.
Regnabit Dominus in sæcula,
Deus tuus, Sion,
in generationem et generationem.
Léctio Epístolæ ad Hebræos 9, 24-28
FRA •
L/F •
CMT
Non in manufacta Sancta Christus introivit, quæ sunt similitudo verorum, sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis; neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno. Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione sæculorum ad destitutionem peccati per sacrificium sui manifestatus est.
Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium, sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.
Allelúia
Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
In illo tempore:
[Dicebat Iesus turbis in doctrina sua: « Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis; qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi accipient amplius iudicium ».]
Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret æs in gazophylacium; et multi divites iactabant multa. Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans.
Et convocans discipulos suos ait illis: « Amen dico vobis: Vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium: Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; hæc vero de penuria sua omnia, quæ habuit, misit, totum victum suum ».
vel brevior:
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 12, 41-44
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Sedens Iesus contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret æs in gazophylacium; et multi divites iactabant multa. Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans.
Et convocans discipulos suos ait illis: « Amen dico vobis: Vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium: Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; hæc vero de penuria sua omnia, quæ habuit, misit, totum victum suum ».