Dominica XXXII
Tempus « per annum » - Anno B
Cf. Ps 87, 3
Intret orátio mea in conspéctu tuo;
inclína aurem tuam ad precem meam, Dómine.
Omnípotens et miséricors Deus,
univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde,
ut, mente et córpore páriter expedíti,
quæ tua sunt líberis méntibus exsequámur.
Per Dóminum.
Sacrifíciis præséntibus, Dómine,
quæsumus, inténde placátus,
ut, quod passiónis Fílii tui mystério gérimus,
pio consequámur afféctu.
Per Christum.
Cf. Ps 22, 1-2
Dóminus regit me, et nihil mihi déerit;
in loco páscuæ ibi me collocávit,
super aquam refectiónis educávit me.
Vel:
Lc 24, 35
Cognovérunt discípuli Dóminum Iesum in fractióne panis.
Grátias tibi, Dómine, reférimus sacro múnere vegetáti,
tuam cleméntiam implorántes,
ut, per infusiónem Spíritus tui,
in quibus cæléstis virtus introívit,
sinceritátis grátia persevéret.
Per Christum.