Feria V - Hebd XXXIII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri primi Maccabæórum 2, 15-29
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Venerunt, qui ex rege compellebant discessionem, in civitatem Modin, ut sacrificarent. Et multi de Israel accesserunt ad eos, et Matthathias et filii eius congregati sunt.
Et responderunt, qui missi erant a rege, et dixerunt Matthathiæ: « Princeps et nobilis et magnus es in hac civitate et confirmatus filiis et fratribus. Nunc accede primus et fac iussum regis, sicut fecerunt omnes gentes et viri Iudæ et qui remanserunt in Ierusalem, et eris tu et filii tui inter amicos regis et tu et filii tui glorificabimini et argento et auro et muneribus multis ».
Et respondit Matthathias et dixit magna voce: « Etsi omnes gentes, quæ in domo regni sunt, regi obœdiunt, ut discedat unusquisque ab officio patrum suorum, et consentiunt mandatis eius, et ego et filii mei et fratres mei ibimus in testamento patrum nostrorum. Propitius sit nobis Dominus, ne derelinquamus legem et iustificationes. Non audiemus verba regis, ut prætereamus officium nostrum dextra vel sinistra ».
Et, ut cessavit loqui verba hæc, accessit quidam Iudæus in omnium oculis sacrificare super aram in Modin secundum iussum regis. Et vidit Matthathias et zelatus est, et contremuerunt renes eius; et attulit iram secundum iudicium et insiliens trucidavit eum super aram. Et virum regis, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore et aram destruxit; et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zambri filio Salom.
Et exclamavit Matthathias voce magna in civitate dicens: « Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me ».
Et fugit ipse et filii eius in montes, et reliquerunt quæcumque habebant in civitate. Tunc descenderunt multi quærentes iustitiam et iudicium in desertum, ut sederent ibi.
Psalmus responsorius 50(49), 1-2, 5-6, 14-15
FRA •
L/F •
CMT
R/ Qui immaculátus est in via, osténdam illi salutáre Dei.
Deus deorum, Dominus, locutus est
et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.
Ex Sion speciosa decore Deus illuxit.
« Congregate mihi sanctos meos,
qui disposuerunt testamentum meum in sacrificio ».
Et annuntiabunt cæli iustitiam eius,
quoniam Deus iudex est.
« Immola Deo sacrificium laudis
et redde Altissimo vota tua;
et invoca me in die tribulationis:
eruam te, et honorificabis me ».
Allelúia
Hódie, nolíte obduráre corda vestra, sed vocem Dómini audíte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 19, 41-44
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ut appropinquavit Iesus Ierusalem, videns civitatem flevit super illam dicens: « Si cognovisses et tu in hac die, quæ ad pacem tibi! Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis.
Quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo et obsidebunt te et coangustabunt te undique et ad terram prosternent te et filios tuos, qui in te sunt, et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ ».