Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XXXIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli 1, 1-4; 2, 1-5a FRA • L/F • CMT
Apocalypsis Iesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito, et significavit mittens per angelum suum servo suo Ioanni, qui testificatus est verbum Dei et testimonium Iesu Christi, quæcumque vidit. Beatus, qui legit et qui audiunt verba prophetiæ et servant ea, quæ in ea scripta sunt; tempus enim prope est.
Ioannes septem Ecclesiis, quæ sunt in Asia: Gratia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt.
[Audivi Dominum dicentem mihi:] « Angelo Ecclesiæ, quæ est Ephesi, scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: Scio opera tua et laborem et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos et tentasti eos, qui se dicunt apostolos et non sunt, et invenisti eos mendaces; et patientiam habes et sustinuisti propter nomen meum et non defecisti.
Sed habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti. Memor esto itaque unde excideris, et age pænitentiam et prima opera fac ».
Psalmus responsorius 1, 1-2, 3, 4.6 FRA • L/F • CMT
R/ Vincénti dabo édere de ligno vitæ.
Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum
et in via peccatorum non stetit
et in conventu derisorum non sedit,
sed in lege Domini voluntas eius,
et in lege eius meditatur die ac nocte.
 
Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo;
et folium eius non defluet,
et omnia, quæcumque faciet, prosperabuntur.
 
Non sic impii, non sic,
sed tamquam pulvis, quem proicit ventus.
Quoniam novit Dominus viam iustorum,
et iter impiorum peribit.
Allelúia
Ego sum lux mundi, dicit Dóminus; qui séquitur me habébit lucem vitæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 18, 35-43 FRA • L/F • CMT
Factum est, cum appropinquaret Iesus Iericho, cæcus quidam sedebat secus viam mendicans. Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset. Dixerunt autem ei: « Iesus Nazarenus transit ».
Et clamavit dicens: « Iesu, fili David, miserere mei! ». Et qui præibant, increpabant eum, ut taceret; ipse vero multo magis clamabat: « Fili David, miserere mei! ».
Stans autem Iesus iussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum: « Quid tibi vis faciam? ».
At ille dixit: « Domine, ut videam ».
Et Iesus dixit illi: « Respice! Fides tua te salvum fecit ».
Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs, ut vidit, dedit laudem Deo.
Ad Offertorium