Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd XXXIII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri secúndi Maccabæórum 6, 18-31 FRA • L/F • CMT
In diebus illis:
Eleazarus, unus de primoribus scribarum, vir iam ætate provectus et aspectu faciei decorus, aperto ore compellebatur carnem porcinam manducare. At ille magis cum illustri fama mortem quam cum exsecratione vitam complectens, voluntarie præibat ad supplicium, exspuens autem, quemadmodum oportet accedere eos, qui sustinent non admittere illa, quæ non est fas gustare, propter nimium vivendi amorem.
Hi autem, qui iniquo sacrificio præpositi erant, propter antiquam cum viro amicitiam tollentes eum secreto rogabant, ut afferret carnes, quibus uti ei liceret quæque ab ipso paratæ essent, et fingeret se eas manducare, quas rex imperaverat de sacrificii carnibus, ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem cum illis amicitiam consequeretur humanitatem. At ille, consilio decoro inito ac digno ætate et senectutis eminentia et acquisita nobilique canitie atque optima a puero vitæ disciplina, magis autem sancta et a Deo condita legislatione, consequenter sententiam ostendit: cito, dicens, dimitterent ad inferos.
« Non enim ætati nostræ dignum est fingere, ut multi adulescentium arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad morem alienigenarum et ipsi propter meam simulationem et propter modicum et pusillum vitæ tempus decipiantur propter me, et exsecrationem atque maculam meæ senectuti conquiram. Nam etsi in præsenti tempore evasero eam, quæ ex hominibus est, pœnam, manus tamen Omnipotentis nec vivus nec defunctus effugiam. Quam ob rem viriliter nunc vita excedendo, senectute quidem dignus apparebo; adulescentibus autem exemplum forte reliquero, ut prompto animo ac fortiter pro sacris ac sanctis legibus honesta morte perfungantur ».
Et cum hæc dixisset, confestim ad supplicium venit; ipsis autem, qui eum ducebant, illam, quam paulo ante habuerant erga eum benevolentiam, in iram convertentibus, propterea quod sermones dicti, sicut ipsi arbitrabantur, essent amentia.
Cumque cœpisset plagis mori, ingemiscens dixit: « Domino, qui habet sanctam scientiam, manifestum est quia cum a morte possem liberari, duros secundum corpus sustineo dolores flagellatus, secundum animam vero propter ipsius timorem libenter hæc patior ».
Et iste quidem hoc modo vita decessit, non solum iuvenibus, sed et plurimis ex gente mortem suam ad exemplum fortitudinis et memoriam virtutis relinquens.
Psalmus responsorius 3, 2-3, 4-5, 6-7 FRA • L/F • CMT
R/ Dóminus suscépit me.
Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me?
Multi insurgunt adversum me,
multi dicunt animæ meæ:
« Non est salus ipsi in Deo ».
 
Tu autem, Domine, protector meus es,
gloria mea et exaltans caput meum.
Voce mea ad Dominum clamavi,
et exaudivit me de monte sancto suo.
 
Ego obdormivi et soporatus sum,
exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
Non timebo milia populi circumdantis me.
Exsurge, Domine salvum me fac, Deus meus.
Allelúia
Deus diléxit nos, et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 19, 1-10 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Ingressus Iesus perambulabat Iericho. Et ecce vir nomine Zacchæus, et hic erat princeps publicanorum et ipse dives. Et quærebat videre Iesum, quis esset, et non poterat præ turba, quia statura pusillus erat. Et præcurrens ascendit in arborem sycomorum, ut videret illum, quia inde erat transiturus.
Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: « Zacchæe, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere ». Et festinans descendit et excepit illum gaudens. Et cum viderent, omnes murmurabant dicentes: « Ad hominem peccatorem divertit! ».
Stans autem Zacchæus dixit ad Dominum: « Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus et, si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum ».
Ait autem Iesus ad eum: « Hodie salus domui huic facta est, eo quod et ipse filius sit Abrahæ; venit enim Filius hominis quærere et salvum facere, quod perierat ».
Ad Offertorium