Feria VI - Hebd XXXIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli 10, 8-11
FRA •
L/F •
CMT
Ego, Ioannes, audivi vocem de cælo, iterum loquentem mecum et dicentem: « Vade, accipe librum apertum de manu angeli stantis supra mare et supra terram ».
Et abii ad angelum dicens ei, ut daret mihi libellum. Et dicit mihi: « Accipe et devora illum; et faciet amaricare ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulcis tamquam mel ». Et accepi libellum de manu angeli et devoravi eum, et erat in ore meo tamquam mel dulcis; et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus.
Et dicunt mihi: « Oportet te iterum prophetare super populis et gentibus et linguis et regibus multis ».
Psalmus responsorius 119(118), 14, 24, 72, 103, 111, 131
FRA •
L/F •
CMT
R/ Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine!
In via testimoniorum tuorum delectatus sum
sicut in omnibus divitiis.
Nam et testimonia tua delectatio mea,
et consilium meum iustificationes tuæ.
Bonum mihi lex oris tui
super milia auri et argenti.
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua,
super mel ori meo.
Hereditas mea testimonia tua in æternum,
quia exsultatio cordis mei sunt.
Os meum aperui et attraxi spiritum,
quia præcepta tua desiderabam.
Allelúia
Oves meæ vocem meam áudiunt, dicit Dóminus, et ego cognósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 19, 45-48
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ingressus Iesus in templum, cœpit eicere vendentes dicens illis: « Scriptum est: «Et erit domus mea domus orationis». Vos autem fecistis illam speluncam latronum ».
Et erat docens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribæ et principes plebis quærebant illum perdere et non inveniebant quid facerent; omnis enim populus suspensus erat audiens illum.