Feria IV - Hebd XXXIII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri secundi Maccabæórum 7, 1.20-31
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Contigit septem fratres una cum matre apprehensos compelli a rege attingere contra fas carnes porcinas, flagris et nervis cruciatos.
Supra modum autem mater mirabilis et bona memoria digna, quæ pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem, quam in Dominum habebat. Singulos illorum hortabatur voce patria, forti repleta sensu et femineam cogitationem masculino excitans animo, dicens ad eos: « Nescio qualiter in utero meo apparuistis neque ego spiritum et vitam donavi vobis et singulorum vestrorum compagem non sum ego modulata; sed enim mundi creator, qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem, et spiritum et vitam vobis iterum cum misericordia reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges eius ».
Antiochus autem contemni se arbitratus, simul et exprobrantem dedignans vocem, cum adhuc adulescentior superesset, non solum verbis hortabatur, sed et cum iuramento affirmabat se divitem simul et beatum facturum, translatum a patriis legibus, et amicum habiturum et officia ei crediturum. Sed ad hæc cum adulescens nequaquam intenderet, vocavit rex matrem et suadebat ei, ut adulescenti fieret suasor in salutem.
Cum autem multis eam verbis esset hortatus, promisit suasuram se filio. Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum sic ait patria voce: « Fili, miserere mei, quæ te in utero novem mensibus portavi et lac triennio dedi et alui et in ætatem istam perduxi et nutricem me tibi exhibui. Peto, nate, ut aspicias ad cælum et terram et quæ in ipsis sunt, universa videns intellegas quia non ex his, quæ erant, fecit illa Deus; et hominum genus ita fit. Ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam ».
Cum hæc illa adhuc diceret, ait adulescens: « Quem sustinetis? Non obœdio præcepto regis, sed obtempero præcepto legis, quæ data est patribus nostris per Moysen. Tu vero, qui inventor omnis malitiæ factus es in Hebræos, non effugies manus Dei.
Psalmus responsorius 17(16), 1, 5-6, 8.15
FRA •
L/F •
CMT
R/ Satiábor, cum evigilávero, conspéctu tuo, Dómine.
Exaudi, Domine, iustitiam meam,
intende deprecationem meam.
Auribus percipe orationem meam,
non in labiis dolosis.
Retine gressus meos in semitis tuis,
ut non moveantur vestigia mea.
Ego ad te clamavi, quoniam exaudis me, Deus;
inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea.
Custodi me ut pupillam oculi,
sub umbra alarum tuarum protege me
Ego autem in iustitia videbo faciem tuam;
satiabor, cum evigilavero, conspectu tuo.
Allelúia
Ego vos elégi de mundo, ut eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 19, 11-28
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Dixit Iesus parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et illi existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur.
Dixit ergo: « Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti.
Vocatis autem decem servis suis, dedit illis decem minas et ait ad illos: «Negotiamini, dum venio».
Cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes: «Nolumus hunc regnare super nos!».
Et factum est ut rediret, accepto regno, et iussit ad se vocari servos illos, quibus dedit pecuniam, ut sciret quantum negotiati essent.
Venit autem primus dicens: «Domine, mina tua decem minas acquisivit». Et ait illi: «Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates».
Et alter venit dicens: «Mina tua, domine, fecit quinque minas». Et huic ait: «Et tu esto supra quinque civitates».
Et alter venit dicens: «Domine, ecce mina tua, quam habui repositam in sudario; timui enim te, quia homo austerus es: tollis, quod non posuisti, et metis, quod non seminasti».
Dicit ei: «De ore tuo te iudico, serve nequam! Sciebas quod ego austerus homo sum, tollens quod non posui et metens quod non seminavi? Et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam? Et ego veniens cum usuris utique exegissem illud».
Et adstantibus dixit: «Auferte ab illo minam et date illi, qui decem minas habet».
Et dixerunt ei: «Domine, habet decem minas!».
Dico vobis: «Omni habenti dabitur; ab eo autem, qui non habet, et, quod habet, auferetur. Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc et interficite ante me! ».
Et his dictis, præcedebat ascendens Hierosolymam.