Feria III - Hebd XXXIV
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Daniélis prophétæ 2, 31-45
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis: Dixit Daniel ad Nabuchodonosor:
« Tu, rex, videbas, et ecce statua una grandis: statua illa magna et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis. Huius statuæ caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex ære, tibiæ autem ferreæ, pedum quædam pars erat ferrea, quædam autem fictilis.
Videbas ita, donec abscissus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos; tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, æs, argentum et aurum, et fuerunt quasi folliculus ex areis æstivis, et rapuit ea ventus, nullusque locus inventus est eis; lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus et implevit universam terram.
Hoc est somnium; interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex. Tu rex regum es, et Deus cæli regnum et fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi; et omnia, in quibus habitant filii hominum et bestiæ agri volucresque cæli, dedit in manu tua et te dominum universorum constituit: tu es caput aureum.
Et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud æreum, quod imperabit universæ terræ. Et regnum quartum erit robustum velut ferrum; quomodo ferrum comminuit et domat omnia, et sicut ferrum comminuens conteret et comminuet omnia hæc.
Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testæ figuli et partem ferream, regnum divisum erit; et robur ferri erit ei, secundum quod vidisti ferrum mixtum testæ ex luto. Et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles, ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum. Quod autem vidisti ferrum mixtum testæ ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhærebunt sibi, sicuti ferrum misceri non potest testæ.
In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum populo alteri non tradetur: comminuet et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum. Secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et æs et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi, quæ ventura sunt postea; et verum est somnium et fidelis interpretatio eius ».
Responsorius : Liber Daniélis prophétæ 3, 57, 58, 59, 60, 61
FRA •
L/F •
CMT
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Benedicite, omnia opera Domini, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Benedicite, cæli, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Benedicite, angeli Domini, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Benedicite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Benedicat omnis virtus Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Allelúia
Esto fidélis usque ad mortem, dicit Dóminus, et dabo tibi corónam vitæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 21, 5-11
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit Iesus: « Hæc quæ videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ».
Interrogaverunt autem illum dicentes: « Præceptor, quando ergo hæc erunt, et quod signum, cum fieri incipient? ».
Qui dixit: « Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: «Ego sum» et: «Tempus appropinquavit». Nolite ergo ire post illos. Cum autem audieritis prœlia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum hæc fieri, sed non statim finis ».
Tunc dicebat illis: « Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; et terræ motus magni et per loca fames et pestilentiæ erunt, terroresque et de cælo signa magna erunt ».