Feria III - Hebd XXXIV
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli 14, 14-19
FRA •
L/F •
CMT
Ego, Ioannes, vidi: et ecce nubem candidam, et supra nubem sedentem quasi Filium hominis, habentem super caput suum coronam auream et in manu sua falcem acutam.
Et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem: « Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metatur, quoniam aruit messis terræ ». Et misit, qui sedebat supra nubem, falcem suam in terram, et messa est terra.
Et alius angelus exivit de templo, quod est in cælo, habens et ipse falcem acutam. Et alius angelus de altari, habens potestatem supra ignem, et clamavit voce magna ad eum, qui habebat falcem acutam, dicens: « Mitte falcem tuam acutam et vindemia botros vineæ terræ, quoniam maturæ sunt uvæ eius ». Et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terræ et misit in lacum iræ Dei magnum.
Psalmus responsorius 96(95), 10, 11-12a, 12b-13
FRA •
L/F •
CMT
R/ Venit Dóminus iudicáre terram.
Dicite in gentibus: « Dominus regnavit! ».
Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur;
iudicabit populos in æquitate.
Lætentur cæli, et exsultet terra,
sonet mare et plenitudo eius;
gaudebunt campi et omnia, quæ in eis sunt.
Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum
a facie Domini, quia venit,
quoniam venit iudicare terram.
Iudicabit orbem terræ in iustitia
et populos in veritate sua.
Allelúia
Esto fidélis usque ad mortem, dicit Dóminus, et dabo tibi corónam vitæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 21, 5-11
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Quibusdam dicentibus de templo, quod lapidibus bonis et donis ornatum esset dixit Iesus: « Hæc quæ videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur ».
Interrogaverunt autem illum dicentes: « Præceptor, quando ergo hæc erunt, et quod signum, cum fieri incipient? ».
Qui dixit: « Videte, ne seducamini. Multi enim venient in nomine meo dicentes: «Ego sum» et: «Tempus appropinquavit». Nolite ergo ire post illos. Cum autem audieritis prœlia et seditiones, nolite terreri; oportet enim primum hæc fieri, sed non statim finis ».
Tunc dicebat illis: « Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; et terræ motus magni et per loca fames et pestilentiæ erunt, terroresque et de cælo signa magna erunt ».