Sabbato - Hebd XXXIV
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Daniélis prophétæ 7, 15-27
FRA •
L/F •
CMT
Horruit spiritus meus: ego Daniel territus sum in his, et visiones capitis mei conturbaverunt me. Accessi ad unum de assistentibus et veritatem quærebam ab eo de omnibus his; qui dixit mihi et interpretationem sermonum edocuit me: “Hæ bestiæ magnæ quattuor, quattuor regna consurgent de terra; suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnum usque in sæculum et sæculum sæculorum”.
Post hoc volui diligenter discere de bestia quarta, quæ erat dissimilis valde ab omnibus his et terribilis nimis, dentes ferrei et ungues eius ærei, comedens et comminuens et reliquias pedibus suis conculcans, et de cornibus decem, quæ habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat ante, et ceciderant tria cornua, de cornu illo, quod habebat oculos et os loquens grandia et maius erat ceteris. Aspiciebam, et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos et prævalebat eis, donec venit Antiquus dierum et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti.
Et sic ait: « Bestia quarta regnum quartum erit in terra, quod maius erit omnibus regnis et devorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam. Porro cornua decem regni decem reges erunt; et alius consurget post eos et ipse potentior erit prioribus et tres reges humiliabit et sermones contra Excelsum loquetur et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et legem, et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis; et iudicium sedebit, et potentiam eius auferent, ut conteratur et dispereat usque in finem; regnum autem et potestas et magnitudo regnorum, quæ sunt subter omne cælum, detur populo sanctorum Altissimi, cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei et obœdient” ».
Responsorius : Liber Daniélis prophétæ 3, 82, 83, 84, 85, 86, 87
FRA •
L/F •
CMT
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Benedicite, filii hominum, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Benedic, Israel, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Benedicite, sacerdotes Domini, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Benedicite, servi Domini, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Benedicite, spiritus et animæ iustorum, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Benedicite, sancti et humiles corde, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Allelúia
Vigiláte, omni témpore orántes, ut possítis stare ante Fílium hóminis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 21, 34-36
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Atendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa; tamquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terræ. Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quæ futura sunt, et stare ante Filium hominis ».