Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XXXIV
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Daniélis prophétæ 7, 2-14 FRA  L/F  CMT
Ego, Daniel, videbam in visione mea nocte: et ecce quattuor venti cæli conturbabant mare Magnum, et quattuor bestiæ grandes ascendebant de mari diversæ inter se. Prima quasi leæna et alas habebat aquilæ; aspiciebam, donec evulsæ sunt alæ eius; et sublata est de terra et super pedes quasi homo stetit, et cor hominis datum est ei.
Et ecce bestia alia, secunda, similis urso in parte stetit, et tres costæ erant in ore eius et in dentibus eius; et sic dicebant ei: “Surge, comede carnes plurimas”. Post hoc aspiciebam, et ecce alia quasi pardus et alas habebat avis quattuor super se, et quattuor capita erant in bestia; et potestas data est ei.
Post hoc aspiciebam in visione noctis, et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis et fortis nimis; dentes ferreos habebat magnos, comedens atque comminuens et reliqua pedibus suis conculcans; dissimilis autem erat ceteris bestiis, quas videram ante eam, et habebat cornua decem. Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum, et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius; et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.
Aspiciebam, donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda; thronus eius flammæ ignis, rotæ eius ignis accensus. Fluvius igneus effluebat et egrediebatur a facie eius; milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt. Aspiciebam tunc propter vocem sermonum grandium, quos cornu illud loquebatur; et vidi quoniam interfecta esset bestia, et perisset corpus eius, et tradita esset ad comburendum igni; aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus et tempus.
Aspiciebam ergo in visione noctis: et ecce cum nubibus cæli quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum; et data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et linguæ ipsi servierunt: potestas eius potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur.
Responsorius : Liber Daniélis prophétæ 3, 75, 76, 77, 78, 79, 80, 81 FRA  L/F  CMT
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Benedicite, montes et colles, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
 
Benedicite, universa germinantia in terra, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
 
Benedicite, maria et flumina, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
 
Benedicite, fontes, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
 
Benedicite, cete et omnia quæ moventur in aquis, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
 
Benedicite, omnes volucres cæli, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
 
Benedicite, omnes bestiæ et pecora, Domino.
R/ Laudáte et superexaltáte eum in sæcula!
Allelúia
Respícite et leváte cápita vestra, quóniam appropínquat redémptio vestra.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 21, 29-33 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Dixit Iesus discipulis suis similitudinem: « Videte ficulneam et omnes arbores: cum iam germinaverint, videntes vosmetipsi scitis quia iam prope est æstas. Ita et vos, cum videritis hæc fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Amen dico vobis: Non præteribit generatio hæc, donec omnia fiant.
Cælum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt »
Ad Offertorium