Feria IV - Hebd XXXIV
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli 15, 1-4
FRA •
L/F •
CMT
Ego, Ioannes, vidi aliud signum in cælo magnum et mirabile: angelos septem habentes plagas septem novissimas, quoniam in illis consummata est ira Dei.
Et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne; et eos, qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius, stantes supra mare vitreum, habentes citharas Dei. Et cantant canticum Moysis servi Dei et canticum Agni dicentes:
« Magna et mirabilia opera tua, Domine, Deus omnipotens; iustæ et veræ viæ tuæ, Rex gentium! Quis non timebit, Domine, et glorificabit nomen tuum? Quia solus Sanctus, quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifestata sunt ».
Psalmus responsorius 98(97), 1, 2-3ab, 7-8, 9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Magna et mirabília sunt ópera tua, Dómine Deus omnípotens.
Cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera eius,
et brachium sanctum eius.
Notum fecit Dominus salutare suum,
in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
Recordatus est misericordiæ suæ
et veritatis suæ domui Israel.
Sonet mare et plenitudo eius,
orbis terrarum et qui habitant in eo.
Flumina plaudent manu,
simul montes exsultabunt.
A conspectu Domini, quoniam venit iudicare terram.
Iudicabit orbem terrarum in iustitia
et populos in æquitate.
Allelúia
Esto fidélis usque ad mortem, dicit Dóminus, et dabo tibi corónam vitæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 21, 12-19
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et præsides propter nomen meum; continget autem vobis in testimonium. Ponite ergo in cordibus vestris non præmeditari quemadmodum respondeatis; ego enim dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere vel contradicere omnes adversarii vestri.
Trademini autem et a parentibus et fratribus et cognatis et amicis, et morte afficient ex vobis, et eritis odio omnibus propter nomen meum. Et capillus de capite vestro non peribit. In patientia vestra possidebitis animas vestras ».