Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica III
Tempus « per annum » - Anno B
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ionæ prophétæ 3, 1-5.10 FRA  L/F  CMT
Factum est verbum Domini ad Ionam dicens: « Surge, vade in Nineven civitatem magnam et prædica in ea prædicationem, quam ego loquor ad te ». Et surrexit Ionas et abiit in Nineven iuxta verbum Domini.
Et Nineve erat civitas magna coram Deo, itinere trium dierum. Et cœpit Ionas introire in civitatem itinere diei unius; et clamavit et dixit: « Adhuc quadraginta dies, et Nineve subvertetur ».
Et crediderunt viri Ninevitæ in Deo; et prædicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem.
Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala; et misertus est Deus super malum, quod locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.
Psalmus responsorius 25(24), 4-5ab, 6.7bc, 8-9 FRA  L/F  CMT
R/ Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
Vias tuas, Domine, demonstra mihi
et semitas tuas edoce me.
Dirige me in veritate tua et doce me,
quia tu es Deus salutis meæ.
 
Reminiscere miserationum tuarum, Domine,
et misericordiarum tuarum, quoniam a sæculo sunt.
Secundum misericordiam tuam memento mei tu,
propter bonitatem tuam, Domine.
 
Dulcis et rectus Dominus,
propter hoc peccatores viam docebit;
diriget mansuetos in iudicio,
docebit mites vias suas.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 7, 29-31 FRA  L/F  CMT
Hoc dico, fratres, tempus breviatum est; reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint, et qui flent, tamquam non flentes, et qui gaudent, tamquam non gaudentes, et qui emunt, tamquam non possidentes, et qui utuntur hoc mundo, tamquam non abutentes; præterit enim figura huius mundi.
Allelúia
Appropinquávit regnum Dei; pænitémini et crédite Evangélio.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 1, 14-20 FRA  L/F  CMT
Postquam traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilæam prædicans Evangelium Dei et dicens: « Impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei; pænitemini et credite Evangelio ».
Et præteriens secus mare Galilææ vidit Simonem et Andream fratrem Simonis mittentes in mare; erant enim piscatores. Et dixit eis Iesus: « Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum ». Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum.
Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedæi et Ioannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia, et statim vocavit illos. Et, relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercennariis, abierunt post eum.
Credo