Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd IV
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ ad Hebræos 12, 18-19.21-24 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Non accessistis ad tractabilem et ardentem ignem et turbinem et caliginem et procellam et tubæ sonum et vocem verborum, quam qui audierunt, recusaverunt, ne ultra eis fieret verbum; et ita terribile erat, quod videbatur, Moyses dixit: « Exterritus sum et tremebundus ».
Sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis, Ierusalem cælestem, et multa milia angelorum, frequentiam et Ecclesiam primogenitorum, qui conscripti sunt in cælis, et iudicem Deum omnium et spiritus iustorum, qui consummati sunt, et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinem aspersionis, melius loquentem quam Abel.
Psalmus responsorius 48(47), 2-3ab, 3cd-4, 9, 10-11 FRA  L/F  CMT
R/ Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui.
Magnus Dominus et laudabilis nimis
in civitate Dei nostri.
Mons sanctus eius collis speciosus,
exsultatio universæ terræ.
 
Mons Sion, extrema aquilonis,
civitas regis magni.
Deus in domibus eius notus
factus est ut refugium.
 
Sicut audivimus, sic vidimus
in civitate Domini virtutum,
in civitate Dei nostri;
Deus fundavit eam in æternum.
 
Recogitamus, Deus, misericordiam tuam
in medio templi tui.
Secundum nomen tuum, Deus,
sic et laus tua in fines terræ;
iustitia plena est dextera tua.
Allelúia
Appropinquávit regnum Dei; pænitémini et crédite Evangélio.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 6, 7-13 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Convocat Iesus Duodecim et cœpit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos; et præcepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona æs, sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis.
Et dicebat eis: « Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde. Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis ».
Et exeuntes prædicaverunt, ut pænitentiam agerent; et dæmonia multa eiciebant et ungebant oleo multos ægrotos et sanabant.
Ad Offertorium