Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd IV
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri primi Regum 2, 1-4.10-12 FRA  L/F  CMT
Appropinquaverant dies David ut moreretur, præcepitque Salomoni filio suo dicens: « Ego ingredior viam universæ terræ; confortare et esto vir et observa decreta Domini Dei tui, ut ambules in viis eius et custodias statuta eius et præcepta eius et iudicia et testimonia, sicut scriptum est in lege Moysi, ut prospere agas in universis, quæ facis et quocumque te verteris; ut confirmet Dominus sermonem suum, quem locutus est de me dicens: “Si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israel”.
Dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David. Dies autem, quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis, in Ierusalem triginta tribus.
Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum eius nimis.
Psalmus responsorius : Liber primus Paralipómenon 29, 10bc, 11abc, 11d-12a, 12bcd FRA  L/F  CMT
R/ Tu, Dómine, domináris ómnium.
Benedictus es, Domine, Deus Israel patris nostri,
ab æterno in æternum.
 
Tua est, Domine, magnificentia et potentia,
gloria, splendor atque maiestas.
Cuncta enim, quæ in cælo sunt et in terra, tua sunt.
 
Tuum, Domine, regnum,
et tu elevaris ut caput super omnia.
De te sunt divitiæ et gloria.
 
Tu dominaris omnium.
In manu tua virtus et potentia,
in manu tua est magnificare et firmare omnia.
Allelúia
Appropinquávit regnum Dei; pænitémini et crédite Evangélio.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 6, 7-13 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Convocat Iesus Duodecim et cœpit eos mittere binos et dabat illis potestatem in spiritus immundos; et præcepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum: non panem, non peram neque in zona æs, sed ut calcearentur sandaliis et ne induerentur duabus tunicis.
Et dicebat eis: « Quocumque introieritis in domum, illic manete, donec exeatis inde. Et quicumque locus non receperit vos nec audierint vos, exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris in testimonium illis ».
Et exeuntes prædicaverunt, ut pænitentiam agerent; et dæmonia multa eiciebant et ungebant oleo multos ægrotos et sanabant.
Ad Offertorium