Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd IV
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ ad Hebræos 11, 32-40 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Quid adhuc dicam? Deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Iephte, David et Samuel atque prophetis, qui per fidem devicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, effugerunt aciem gladii, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum; acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos; alii autem distenti sunt, non suscipientes redemptionem, ut meliorem invenirent resurrectionem; alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carcerem; lapidati sunt, secti sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis, in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus, in solitudinibus errantes et montibus et speluncis et in cavernis terræ.
Et hi omnes testimonium per fidem consecuti non reportaverunt promissionem, Deo pro nobis melius aliquid providente, ut ne sine nobis consummarentur.
Psalmus responsorius 31(30), 20, 21, 22, 23, 24 FRA • L/F • CMT
R/ Confortétur cor vestrum, omnes qui sperátis in Dómino.
Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine,
quam abscondisti timentibus te.
Perfecisti eis, qui sperant in te,
in conspectu filiorum hominum.
 
Abscondes eos in abscondito faciei tuæ
a conturbatione hominum;
proteges eos in tabernaculo
a contradictione linguarum.
 
Benedictus Dominus,
quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita.
 
Ego autem dixi in trepidatione mea:
« Præcisus sum a conspectu oculorum tuorum ».
Verumtamen exaudisti vocem orationis meæ,
dum clamarem ad te.
 
Diligite Dominum, omnes sancti eius:
fideles conservat Dominus
et retribuit abundanter facientibus superbiam.
Allelúia
Prophéta magnus surréxit in nobis, et Deus visitávit plebem suam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 5, 1-20 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Venerunt Iesus et discipuli eius trans fretum maris in regionem Gerasenorum. Et exeunte eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo, qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare, quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare; et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus.
Et videns Iesum a longe cucurrit et adoravit eum et clamans voce magna dicit: « Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas ». Dicebat enim illi: « Exi, spiritus immunde, ab homine ». Et interrogabat eum: « Quod tibi nomen est? ». Et dicit ei: « Legio nomen mihi est, quia multi sumus ». Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens; et deprecati sunt eum dicentes: « Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus ». Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per præcipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari.
Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset facti. Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanæ mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt. Et qui viderant, narraverunt illis qualiter factum esset ei, qui dæmonium habuerat, et de porcis. Et rogare eum cœperunt, ut discederet a finibus eorum.
Cumque ascenderet navem, qui dæmonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut esset cum illo. Et non admisit eum, sed ait illi: « Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui ». Et abiit et cœpit prædicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur.
Ad Offertorium