Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd IV
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri secúndi Samuélis 15, 13-14.30; 16, 5-13a FRA • L/F • CMT
In diebus illis:
Venit nuntius ad David dicens: « Toto corde universus Israel sequitur Absalom ». Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Ierusalem: « Surgite, fugiamus; neque enim erit nobis effugium a facie Absalom. Festinate egredi, ne festinans occupet nos et impellat super nos ruinam et percutiat civitatem in ore gladii ».
Porro David ascendebat clivum Olivarum scandens et flens, operto capite et nudis pedibus incedens; sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans.
Venit ergo rex David usque Bahurim, et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera; procedebat egrediens et maledicens mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David. Omnis autem populus et universi viri fortissimi a dextro et sinistro latere regis incedebant.
Ita autem loquebatur Semei, cum malediceret regi: « Egredere, egredere, vir sanguinum et vir Belial! Reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul, quoniam invasisti regnum eius; et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui; et ecce premunt te mala tua, quoniam vir sanguinum es ».
Dixit autem Abisai filius Sarviæ regi: « Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? Vadam et amputabo caput eius ».
Et ait rex: “Quid mihi et vobis filii Sarviæ? Si maledicit, et si Dominus præcepit ei, ut malediceret David, quis est qui audeat dicere: “Quare sic fecisti?” ». Et ait rex Abisai et universis servis suis: « Ecce filius meus, qui egressus est de visceribus meis, quærit animam meam; quanto magis nunc iste filius Beniaminita. Dimittite eum, ut maledicat iuxta præceptum Domini. Fortasse respiciet Dominus afflictionem meam et reddet mihi bonum pro maledictione hac hodierna ».
Ambulabat itaque David et socii eius per viam.
Psalmus responsorius 3, 2-3, 4-5, 6-7 FRA • L/F • CMT
R/ Exsúrge, Dómine, salvum me fac.
Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me?
Multi insurgunt adversum me,
multi dicunt animæ meæ:
« Non est salus ipsi in Deo ».
 
Tu autem, Domine, protector meus es,
gloria mea et exaltans caput meum.
Voce mea ad Dominum clamavi,
et exaudivit me de monte sancto suo.
 
Ego obdormivi et soporatus sum,
exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
Non timebo milia populi circumdantis me.
Exsurge, Domine salvum me fac, Deus meus.
Allelúia
Prophéta magnus surréxit in nobis, et Deus visitávit plebem suam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 5, 1-20 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Venerunt Iesus et discipuli eius trans fretum maris in regionem Gerasenorum. Et exeunte eo de navi, statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu immundo, qui domicilium habebat in monumentis; et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare, quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus dirupisset catenas et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare; et semper nocte ac die in monumentis et in montibus erat clamans et concidens se lapidibus.
Et videns Iesum a longe cucurrit et adoravit eum et clamans voce magna dicit: « Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas ». Dicebat enim illi: « Exi, spiritus immunde, ab homine ». Et interrogabat eum: « Quod tibi nomen est? ». Et dicit ei: « Legio nomen mihi est, quia multi sumus ». Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens; et deprecati sunt eum dicentes: « Mitte nos in porcos, ut in eos introeamus ». Et concessit eis. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos. Et magno impetu grex ruit per præcipitium in mare, ad duo milia, et suffocabantur in mari.
Qui autem pascebant eos, fugerunt et nuntiaverunt in civitatem et in agros; et egressi sunt videre quid esset facti. Et veniunt ad Iesum; et vident illum, qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum et sanæ mentis, eum qui legionem habuerat, et timuerunt. Et qui viderant, narraverunt illis qualiter factum esset ei, qui dæmonium habuerat, et de porcis. Et rogare eum cœperunt, ut discederet a finibus eorum.
Cumque ascenderet navem, qui dæmonio vexatus fuerat, deprecabatur eum, ut esset cum illo. Et non admisit eum, sed ait illi: « Vade in domum tuam ad tuos et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit et misertus sit tui ». Et abiit et cœpit prædicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur.
Ad Offertorium