Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd IV
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ ad Hebræos 12, 1-4 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Nos tantam habentes circumpositam nobis nubem testium, deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum, per patientiam curramus propositum nobis certamen, aspicientes in ducem fidei et consummatorem Iesum, qui pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, confusione contempta, atque in dextera throni Dei sedet.
Recogitate enim eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes. Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes.
Psalmus responsorius 22(21), 26b-27, 28, 30ab, 30c-32 FRA  L/F  CMT
R/ Laudábunt te, Dómine, qui te requírunt.
Vota mea reddam in conspectu timentium eum.
Edent pauperes et saturabuntur;
et laudabunt Dominum, qui requirunt eum:
« Vivant corda eorum in sæculum sæculi! ».
 
Reminiscentur et convertentur ad Dominum
universi fines terræ,
et adorabunt in conspectu eius
universæ familiæ gentium.
 
Ipsum solum adorabunt omnes, qui dormiunt in terra;
in conspectu eius procident omnes, qui descendunt in pulverem.
 
Anima autem mea illi vivet,
et semen meum serviet ipsi.
Narrabitur de Domino generationi venturæ;
et annuntiabunt iustitiam eius populo,
qui nascetur: « Hæc fecit Dominus! ».
Allelúia
Christus infirmitátes nostras accépit, et ægrotatiónes portávit.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 5, 21-43 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Cum transcendisset Iesus in navi rursus trans fretum, convenit turba multa ad illum, et erat circa mare. Et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus et videns eum procidit ad pedes eius et deprecatur eum multum dicens: « Filiola mea in extremis est; veni, impone manus super eam, ut salva sit et vivat ». Et abiit cum illo. Et sequebatur eum turba multa et comprimebant illum.
Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim et fuerat multa perpessa a compluribus medicis et erogaverat omnia sua nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat, cum audisset de Iesu, venit in turba retro et tetigit vestimentum eius; dicebat enim: « Si vel vestimenta eius tetigero, salva ero ». Et confestim siccatus est fons sanguinis eius, et sensit corpore quod sanata esset a plaga.
Et statim Iesus cognoscens in semetipso virtutem, quæ exierat de eo, conversus ad turbam aiebat: « Quis tetigit vestimenta mea? ».
Et dicebant ei discipuli sui: « Vides turbam comprimentem te et dicis: "Quis me tetigit?" ». Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat. Mulier autem timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem.
Ille autem dixit ei: « Filia, fides tua te salvam fecit. Vade in pace et esto sana a plaga tua ».
Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo dicentes: « Filia tua mortua est; quid ultra vexas magistrum? ».
Iesus autem, verbo, quod dicebatur, audito, ait archisynagogo: « Noli timere; tantummodo crede! ». Et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem Iacobi.
Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum, et ingressus ait eis: « Quid turbamini et ploratis? Puella non est mortua, sed dormit ». Et irridebant eum.
Ipse vero, eiectis omnibus, assumit patrem puellæ et matrem et, qui secum erant, et ingreditur, ubi erat puella; et tenens manum puellæ ait illi: « Talitha, qum! » — quod est interpretatum: « Puella, tibi dico: Surge! » — . Et confestim surrexit puella et ambulabat; erat enim annorum duodecim. Et obstupuerunt continuo stupore magno. Et præcepit illis vehementer, ut nemo id sciret, et dixit dari illi manducare.
Ad Offertorium