Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd IV
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ ad Hebræos 13, 15-17.20-21 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Per Iesum offeramus hostiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum confitentium nomini eius. Beneficientiæ autem et communionis nolite oblivisci; talibus enim hostiis oblectatur Deus.
Obœdite præpositis vestris et subiacete eis; ipsi enim pervigilant pro animabus vestris quasi rationem reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes; hoc enim non expedit vobis.
Deus autem pacis, qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti æterni, Dominum nostrum Iesum, aptet vos in omni bono, ut faciatis voluntatem eius, faciens in nobis, quod placeat coram se per Iesum Christum, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Psalmus responsorius 23(22), 1-3a, 3b-4, 5, 6 FRA • L/F • CMT
R/ Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit.
Dominus pascit me, et nihil mihi deerit:
in pascuis virentibus me collocavit,
super aquas quietis eduxit me,
animam meam refecit.
 
Deduxit me super semitas iustitiæ propter nomen suum.
Nam et si ambulavero in valle umbræ mortis,
non timebo mala, quoniam tu mecum es.
Virga tua et baculus tuus
ipsa me consolata sunt.
 
Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos, qui tribulant me;
impinguasti in oleo caput meum,
et calix meus redundat.
 
Etenim benignitas et misericordia subsequentur me
omnibus diebus vitæ meæ,
et inhabitabo in domo Domini
in longitudinem dierum.
Allelúia
Oves meæ vocem meam áudiunt, dicit Dóminus, et ego cognósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 6, 30-34 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quæ egerant et docuerant. Et ait illis: « Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum ». Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant.
Et abierunt in navi in desertum locum seorsum. Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; et pedestre de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et prævenerunt eos.
Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere illos multa.
Ad Offertorium