Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd IV
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri primi Regum 3, 4-13 FRA • L/F • CMT
In diebus illis:
Abiit Salomon in Gabaon, ut immolaret ibi; illud quippe erat excelsum maximum. Mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud. In Gabaon apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens: « Postula quod vis, ut dem tibi ».
Et ait Salomon: « Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et iustitia et recto corde tecum; custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum eius, sicut est hodie. Et nunc, Domine Deus meus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo. Ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum; et servus tuus in medio est populi, quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest præ multitudine. Da ergo servo tuo cor docile, ut iudicare possit populum tuum et discernere inter bonum et malum. Quis enim potest iudicare populum tuum hunc multum? ».
Placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset, et dixit Deus Salomoni: « Quia postulasti verbum hoc et non petisti tibi dies multos nec divitias aut animam inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum iudicium, ecce feci tibi secundum sermones tuos et dedi tibi cor sapiens et intellegens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit; sed et hæc, quæ non postulasti, dedi tibi, divitias scilicet et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis diebus tuis ».
Psalmus responsorius 119(118), 9, 10, 11, 12, 13, 14 FRA • L/F • CMT
R/ Doce me, Dómine, iustificatiónes tuas.
In quo mundabit adulescentior viam suam?
In custodiendo sermones tuos.
 
In toto corde meo exquisivi te;
ne errare me facias a præceptis tuis.
 
In corde meo abscondi eloquia tua,
ut non peccem tibi.
 
Benedictus es, Domine;
doce me iustificationes tuas.
 
In labiis meis
numeravi omnia iudicia oris tui.
 
In via testimoniorum tuorum delectatus sum
sicut in omnibus divitiis.
Allelúia
Oves meæ vocem meam áudiunt, dicit Dóminus, et ego cognósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 6, 30-34 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quæ egerant et docuerant. Et ait illis: « Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum ». Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant.
Et abierunt in navi in desertum locum seorsum. Et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi; et pedestre de omnibus civitatibus concurrerunt illuc et prævenerunt eos.
Et exiens vidit multam turbam et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere illos multa.
Ad Offertorium