Feria VI - Hebd IV
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Ecclesiástici 47, 2-13
FRA •
L/F •
CMT
Quasi adeps separatus a sacrificio salutari, sic David a filiis Israel.
Cum leonibus lusit quasi cum agnis et in ursis similiter fecit, sicut in agnis ovium. In iuventute sua numquid non occidit gigantem et abstulit opprobrium de gente? In agitando manu fundam deiecit exsultationem Goliath. Nam invocavit Dominum altissimum, et dedit in dextera eius virtutem tollere hominem fortem in bello et exaltare cornu gentis suæ. Sic de decem milibus glorificaverunt eum et laudaverunt eum in benedictionibus Domini, in offerendo illi coronam gloriæ.
Contrivit enim inimicos undique et humiliavit Philisthim contrarios, usque in hodiernum diem contrivit cornu ipsorum.
In omni opere suo dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriæ; de omni corde suo laudavit Dominum et dilexit Deum, qui fecit illum.
Et stare fecit cantores contra altare et in sono eorum dulces fecit modos. Dedit in celebrationibus decus et ornavit tempora usque ad consummationem anni, dum laudarent nomen sanctum Domini, et ante mane resonaret sanctuarium.
Dominus purgavit peccata ipsius et exaltavit in æternum cornu eius et dedit illi testamentum regni et sedem gloriæ in Israel.
Psalmus responsorius 18(17), 31, 47.50, 51
FRA •
L/F •
CMT
R/ Benedíctus sit Deus salútis meæ!
Deus, impolluta via eius,
eloquia Domini igne examinata;
protector est omnium sperantium in se.
Vivit Dominus, et benedictus Adiutor meus,
et exaltetur Deus salutis meæ.
Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine,
et nomini tuo psalmum dicam.
Magnificans salutes regis sui
et faciens misericordiam christo suo,
David et semini eius usque in sæculum.
Allelúia
Beáti qui in corde bono et óptimo verbum Dei rétinent, et fructum áfferunt in patiéntia.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 6, 14-29
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Audivit Herodes rex (manifestum enim factum est nomen Iesu), et dicebant: « Ioannes Baptista resurrexit a mortuis, et propterea inoperantur virtutes in illo ». Alii autem dicebant: « Elias est ». Alii vero dicebant: « Propheta est, quasi unus ex prophetis ». Quo audito, Herodes aiebat: « Quem ego decollavi Ioannem, hic resurrexit! ».
Ipse enim Herodes misit ac tenuit Ioannem et vinxit eum in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui, quia duxerat eam. Dicebat enim Ioannes Herodi: « Non licet tibi habere uxorem fratris tui ». Herodias autem insidiabatur illi et volebat occidere eum nec poterat: Herodes enim metuebat Ioannem, sciens eum virum iustum et sanctum, et custodiebat eum, et, audito eo, multum hæsitabat et libenter eum audiebat.
Et cum dies opportunus accidisset, quo Herodes natali suo cenam fecit principibus suis et tribunis et primis Galilææ, cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset, placuit Herodi simulque recumbentibus. Rex ait puellæ: « Pete a me, quod vis, et dabo tibi ». Et iuravit illi multum: « Quidquid petieris a me, dabo tibi, usque ad dimidium regni mei ». Quæ cum exisset, dixit matri suæ: « Quid petam? ». At illa dixit: « Caput Ioannis Baptistæ ».
Cumque introisset statim cum festinatione ad regem, petivit dicens: « Volo ut protinus des mihi in disco caput Ioannis Baptistæ ». Et contristatus rex, propter iusiurandum et propter recumbentes noluit eam decipere; et statim misso spiculatore rex præcepit afferri caput eius. Et abiens decollavit eum in carcere et attulit caput eius in disco; et dedit illud puellæ, et puella dedit illud matri suæ.
Quo audito, discipuli eius venerunt et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento.