Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd IV
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ ad Hebræos 12, 4-7.11-15 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes; et obliti estis exhortationis, quæ vobis tamquam filiis loquitur:
« Fili mi, noli neglegere disciplinam Domini neque deficias, dum ab eo argueris: quem enim diligit, Dominus castigat, flagellat autem omnem filium, quem recipit ».
Ad disciplinam suffertis; tamquam filios vos tractat Deus. Quis enim filius, quem non corripit pater?
Omnis autem disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii sed mæroris; postea autem fructum pacificum exercitatis per eam reddit iustitiæ. Propter quod remissas manus et soluta genua erigite et gressus rectos facite pedibus vestris, ut, quod claudum est, non extorqueatur, magis autem sanetur.
Pacem sectamini cum omnibus et sanctificationem, sine qua nemo videbit Dominum, providentes, ne quis desit gratiæ Dei, ne qua radix amaritudinis sursum germinans perturbet, et per illam inquinentur multi.
Psalmus responsorius 103(102), 1-2, 13-14, 17-18a FRA  L/F  CMT
R/ Misericórdia Dómini ab ætérno super timéntes eum.
Benedic, anima mea, Domino,
et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
Benedic, anima mea, Domino
et noli oblivisci omnes retributiones eius.
 
Quomodo miseretur pater filiorum,
misertus est Dominus timentibus se.
Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum,
recordatus est quoniam pulvis sumus.
 
Misericordia autem Domini ab æterno
et usque in æternum super timentes eum;
et iustitia illius in filios filiorum,
in eos, qui servant testamentum eius.
Allelúia
Oves meæ vocem meam áudiunt, dicit Dóminus, et ego cognósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 6, 1-6 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Venit Iesus in patriam suam, et sequuntur illum discipuli sui. Et facto sabbato, cœpit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: « Unde huic hæc, et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus eius efficiuntur? Nonne iste est faber, filius Mariæ et frater Iacobi et Ioseph et Iudæ et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? ». Et scandalizabantur in illo.
Et dicebat eis Iesus: « Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua ».
Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit; et mirabatur propter incredulitatem eorum. Et circumibat castella in circuitu docens.
Ad Offertorium