Feria IV - Hebd IV
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri secúndi Samuélis 24, 2.9-17
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Dixit David rex ad Ioab et ad principes exercitus sui, qui erant cum eo: « Perambula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum eius ». Dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi; et inventa sunt de Israel octingenta milia virorum fortium, qui educerent gladium, et de Iuda quingenta milia pugnatorum.
Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus, et dixit David ad Dominum: « Peccavi valde in hoc facto; nunc vero precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis ». Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad propheten, videntem David, dicens: « Vade et loquere ad David: Hæc dicit Dominus: Trium tibi datur optio; elige unum, quod volueris ex his, ut faciam tibi ».
Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei dicens: « Aut tribus annis veniet tibi fames in terra tua, aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et illi te persequentur, aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei, qui me misit, sermonem ». Dixit autem David ad Gad: « Artor nimis; sed melius est, ut incidamus in manu Domini — multæ enim misericordiæ eius sunt — quam in manu hominum! ». Et elegit sibi David pestilentiam; et erant dies messis tritici.
Immisitque Dominus pestilentiam in Israel de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum.
Cumque extendisset manum suam angelus super Ierusalem, ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione et ait angelo percutienti populum: « Sufficit; nunc contine manum tuam! ». Erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusæi.
Dixitque David ad Dominum, cum vidisset angelum cædentem populum: « Ego sum qui peccavi, ego inique egi; isti, qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me et contra domum patris mei ».
Psalmus responsorius 32(31), 1-2, 5, 6, 7
FRA •
L/F •
CMT
R/ Remítte, Dómine, culpam peccáti mei.
Beatus, cui remissa est iniquitas,
et obtectum est peccatum.
Beatus vir, cui non imputavit Dominus delictum,
nec est in spiritu eius dolus.
Peccatum meum cognitum tibi feci
et delictum meum non abscondi.
Dixi: « Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino ».
Et tu remisisti impietatem peccati mei.
Propter hoc orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno.
Et in diluvio aquarum multarum
ad eum non approximabunt.
Tu es refugium meum, a tribulatione conservabis me;
exsultationibus salutis circumdabis me.
Allelúia
Oves meæ vocem meam áudiunt, dicit Dóminus, et ego cognósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 6, 1-6
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Venit Iesus in patriam suam, et sequuntur illum discipuli sui. Et facto sabbato, cœpit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: « Unde huic hæc, et quæ est sapientia, quæ data est illi, et virtutes tales, quæ per manus eius efficiuntur? Nonne iste est faber, filius Mariæ et frater Iacobi et Ioseph et Iudæ et Simonis? Et nonne sorores eius hic nobiscum sunt? ». Et scandalizabantur in illo.
Et dicebat eis Iesus: « Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua ».
Et non poterat ibi virtutem ullam facere, nisi paucos infirmos impositis manibus curavit; et mirabatur propter incredulitatem eorum. Et circumibat castella in circuitu docens.