Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd VI
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Génesis 9, 1-13 FRA  L/F  CMT
Benedixit Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos:
« Crescite et multiplicamini et implete terram. Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ et super omnes volucres cæli cum universis, quæ moventur super terram; omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt. Omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum; quasi holera virentia tradidi vobis omnia, excepto quod carnem cum anima, quæ est in sanguine, non comedetis.
Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum; et de manu hominis, de manu viri fratris eius requiram animam hominis. Quicumque effuderit humanum sanguinem, per hominem fundetur sanguis illius; ad imaginem quippe Dei factus est homo.
Vos autem crescite et multiplicamini et pullulate super terram et dominamini ei ».
Hæc quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo: « Ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et in omnibus bestiis terræ, quæ sunt vobiscum, cunctis, quæ egressa sunt de arca, universis bestiis terræ. Statuam pactum meum vobiscum; et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram ».
Dixitque Deus: « Hoc signum fœderis, quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, in generationes sempiternas: arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram ».
Psalmus responsorius 102(101), 16-18, 19-21, 29.22.23 FRA  L/F  CMT
R/ Dóminus de cælo in terram aspéxit.
Et timebunt gentes nomen tuum, Domine,
et omnes reges terræ gloriam tuam,
quia ædificavit Dominus Sion
et apparuit in gloria sua.
Respexit in orationem inopum
et non sprevit precem eorum.
 
Scribantur hæc pro generatione altera,
et populus, qui creabitur, laudabit Dominum.
Quia prospexit de excelso sanctuario suo,
Dominus de cælo in terram aspexit,
ut audiret gemitus compeditorum,
ut solveret filios mortis.
 
« Filii servorum tuorum habitabunt,
et semen eorum in conspectu tuo firmabitur ».
Ut annuntient in Sion nomen Domini
et laudem eius in Ierusalem;
in conveniendo populi in unum,
et regna, ut serviant Domino.
Allelúia
Verba tua, Dómine, Spíritus sunt et vita sunt; verba vitæ ætérnæ habes.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 8, 27-33 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Egressus est Iesus et discipuli eius in castella Cæsareæ Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: « Quem me dicunt esse homines? ».
Qui responderunt illi dicentes: « Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis ».
Et ipse interrogabat eos: « Vos vero quem me dicitis esse? ».
Respondens Petrus ait ei: « Tu es Christus ». Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
Et cœpit docere illos: « Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere »; et palam verbum loquebatur.
Et apprehendens eum Petrus cœpit increpare eum. Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: « Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum ».
Ad Offertorium