Feria V - Hebd VI
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Iacóbi apóstoli 2, 1-9
FRA •
L/F •
CMT
Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriæ. Etenim, si introierit in synagogam vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, et intendatis in eum, qui indutus est veste præclara, et dixeritis: « Tu sede hic bene », pauperi autem dicatis: « Tu sta illic aut sede sub scabello meo »; nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum?
Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se? Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia? Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?
Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: « Diliges proximum tuum sicut teipsum », bene facitis; si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
Psalmus responsorius 34(33), 2-3, 4-5, 6-7
FRA •
L/F •
CMT
R/ Pauper clamávit, et Dóminus exaudívit eum.
Benedicam Dominum in omni tempore,
semper laus eius in ore meo.
In Domino gloriabitur anima mea,
audiant mansueti et lætentur.
Magnificate Dominum mecum,
et exaltemus nomen eius in idipsum.
Exquisivi Dominum, et exaudivit me
et ex omnibus terroribus meis eripuit me.
Respicite ad eum, et illuminamini,
et facies vestræ non confundentur.
Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum
et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
Allelúia
Verba tua, Dómine, Spíritus sunt et vita sunt; verba vitæ ætérnæ habes.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 8, 27-33
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Egressus est Iesus et discipuli eius in castella Cæsareæ Philippi; et in via interrogabat discipulos suos dicens eis: « Quem me dicunt esse homines? ».
Qui responderunt illi dicentes: « Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii vero unum de prophetis ».
Et ipse interrogabat eos: « Vos vero quem me dicitis esse? ».
Respondens Petrus ait ei: « Tu es Christus ». Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
Et cœpit docere illos: « Oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres dies resurgere »; et palam verbum loquebatur.
Et apprehendens eum Petrus cœpit increpare eum. Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro et dicit: « Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum ».