Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd VI
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ béati Iacóbi apóstoli 1, 1-11 FRA • L/F • CMT
Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribubus, quæ sunt in dispersione, salutem.
Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis, scientes quod probatio fidei vestræ patientiam operatur; patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.
Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil hæsitans; qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur. Non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino, vir duplex animo, inconstans in omnibus viis suis.
Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua, dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit. Exortus est enim sol cum ardore et arefecit fenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet.
Psalmus responsorius 119(118), 67, 68, 71, 72, 75, 76 FRA • L/F • CMT
R/ Véniant mihi miseratiónes tuæ, Dómine, et vivam.
Priusquam humiliarer ego erravi;
nunc autem eloquium tuum custodiam.
 
Bonus es tu et benefaciens,
doce me iustificationes tuas.
 
Bonum mihi quia humiliatus sum,
ut discam iustificationes tuas.
 
Bonum mihi lex oris tui
super milia auri et argenti.
 
Cognovi, Domine, quia æquitas iudicia tua,
et in veritate humiliasti me.
 
Fiat misericordia tua, ut consoletur me,
secundum eloquium tuum servo tuo.
Allelúia
Ego sum via et véritas et vita, dicit Dóminus; nemo venit ad Patrem nisi per me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 8, 11-13 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Exierunt pharisæi et cœperunt conquirere cum eo quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum. Et ingemiscens spiritu suo ait: « Quid generatio ista quærit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum ».
Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum.
Ad Offertorium