Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd VI
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ ad Hebræos 11, 1-7 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Est fides sperandorum substantia, rerum argumentum non apparentium. In hac enim testimonium consecuti sunt seniores.
Fide intellegimus aptata esse sæcula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia facta sint.
Fide ampliorem hostiam Abel quam Cain obtulit Deo, per quam testimonium consecutus est esse iustus, testimonium perhibente muneribus eius Deo; et per illam defunctus adhuc loquitur.
Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo. Sine fide autem impossibile placere; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator fit.
Fide Noe, responso accepto de his, quæ adhuc non videbantur, reveritus aptavit arcam in salutem domus suæ; per quam damnavit mundum, et iustitiæ, quæ secundum fidem est, heres est institutus.
Psalmus responsorius 145(144), 2-3, 4-5, 10-11 FRA • L/F • CMT
R/ Benedícam nómini tuo, Dómine, in ætérnum.
Per singulos dies benedicam tibi
et laudabo nomen tuum
in sæculum et in sæculum sæculi.
Magnus Dominus et laudabilis nimis,
et magnitudinis eius non est investigatio.
 
Generatio generationi laudabit opera tua,
et potentiam tuam pronuntiabunt.
Magnificentiam gloriæ maiestatis tuæ loquentur
et mirabilia tua enarrabunt.
 
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua;
et sancti tui benedicant tibi.
Gloriam regni tui dicant
et potentiam tuam loquantur.
Allelúia
Cæli apérti sunt et vox Patris intónuit: « Hic est Fílius meus diléctus: audíte illum ».
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 9, 2-13 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis; et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere. Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu.
Et respondens Petrus ait Iesu: « Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliæ unum ». Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti.
Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: « Hic est Filius meus dilectus; audite illum ». Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
Et descendentibus illis de monte, præcepit illis, ne cui, quæ vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: « a mortuis resurgere ».
Et interrogabant eum dicentes: « Quid ergo dicunt scribæ quia Eliam oporteat venire primum? ».
Qui ait illis: « Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur? Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quæcumque volebant, sicut scriptum est de eo ».
Ad Offertorium