Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd VI
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Génesis 11, 1-9 FRA  L/F  CMT
Erat universa terra labii unius et sermonum eorundem. Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo. Dixitque alter ad proximum suum: « Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni ». Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cæmento.
Et dixerunt: « Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad cælum, et faciamus nobis nomen, ne dividamur super faciem universæ terræ ».
Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam ædificaverunt filii hominum, et dixit Dominus: « Ecce unus est populus et unum labium omnibus; et hoc est initium operationis eorum, nec eis erit deinceps difficile, quidquid cogitaverint facere. Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui ».
Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universæ terræ, et cessaverunt ædificare civitatem. Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ, et inde dispersit eos Dominus super faciem universæ terræ.
Psalmus responsorius 33(32), 10-11, 12-13, 14-15 FRA  L/F  CMT
R/ Beátus pópulus quem elégit Dóminus in hereditátem sibi.
Dominus dissipat consilia gentium,
irritas facit cogitationes populorum.
Consilium autem Domini in æternum manet,
cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
 
Beata gens, cui Dominus est Deus,
populus, quem elegit in hereditatem sibi.
De cælo respexit Dominus,
vidit omnes filios hominum.
 
De loco habitaculi sui respexit
super omnes, qui habitant terram,
qui finxit singillatim corda eorum,
qui intellegit omnia opera eorum.
Allelúia
Vos díxi amícos, dicit Dóminus, quia ómnia, quæ audívi a Pátre meo, nota féci vobis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 8, 34-38 - 9, 1 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Convocata turba cum discipulis suis, dixit eis Iesus: « Si quis vult post me sequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suam propter me et Evangelium, salvam eam faciet.
Quid enim prodest homini, si lucretur mundum totum et detrimentum faciat animæ suæ? Quid enim dabit homo commutationem pro anima sua?
Qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis ».
Et dicebat illis: « Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute ».
Ad Offertorium