Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd VI
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Génesis 8, 6-13.20-22 FRA  L/F  CMT
Cum transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum; qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquæ super terram.
Emisit quoque columbam a se, ut videret si iam cessassent aquæ super faciem terræ. Quæ, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquæ enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam. Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquæ super terram. Exspectavitque nihilominus septem alios dies; et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.
Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatæ sunt aquæ super terram; et aperiens Noe tectum arcæ, et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terræ.
Ædificavit autem Noe altare Domino; et tollens de cunctis pecoribus mundis et volucribus mundis obtulit holocausta super altare. Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: « Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci. Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, dies et nox non requiescent ».
Psalmus responsorius 116(114-115), 12-13, 14-15, 18-19 FRA  L/F  CMT
R/ Tibi, Dómine, sacrificábo hóstiam laudis.
vel
R/ Allelúia.
Quid retribuam Domino
pro omnibus, quæ retribuit mihi?
Calicem salutaris accipiam
et nomen Domini invocabo.
 
Vota mea Domino reddam
coram omni populo eius.
Tibi sacrificabo hostiam laudis,
et nomen Domini invocabo.
 
Vota mea Domino reddam
coram omni populo eius
in atriis domus Domini,
in medio tui, Ierusalem.
Allelúia
Pater Dómini nostri Iesu Christi illúminet óculos cordis nostri, ut sciámus quæ sit spes vocatiónis nostræ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 8, 22-26 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Veniunt Iesus et discipuli Bethsaida. Et adducunt ei cæcum et rogant eum, ut illum tangat. Et apprehendens manum cæci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: « Vides aliquid? ». Et aspiciens dicebat: « Video homines, quia velut arbores video ambulantes ».
Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et cœpit videre et restitutus est et videbat clare omnia.
Et misit illum in domum suam dicens: « Nec in vicum introieris ».
Ad Offertorium