Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd VI
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Iacóbi apóstoli 1, 19-27 FRA  L/F  CMT
Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram; ira enim viri iustitiam Dei non operatur. Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos. Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ in speculo; consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit. Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit.
Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio. Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc sæculo.
Psalmus responsorius 15(14), 2-3ab, 3cd-4ab, 5 FRA  L/F  CMT
R/ Quis requiéscet in monte sancto tuo, Dómine?
Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam,
qui loquitur veritatem in corde suo,
qui non egit dolum in lingua sua.
 
Nec fecit proximo suo malum,
et opprobrium non intulit proximo suo.
Ad nihilum reputatus est in conspectu eius malignus,
timentes autem Dominum glorificat.
 
Qui pecuniam suam non dedit ad usuram,
et munera super innocentem non accepit.
Qui facit hæc, non movebitur in æternum.
Allelúia
Pater Dómini nostri Iesu Christi illúminet óculos cordis nostri, ut sciámus quæ sit spes vocatiónis nostræ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 8, 22-26 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Veniunt Iesus et discipuli Bethsaida. Et adducunt ei cæcum et rogant eum, ut illum tangat. Et apprehendens manum cæci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculos eius, impositis manibus ei, interrogabat eum: « Vides aliquid? ». Et aspiciens dicebat: « Video homines, quia velut arbores video ambulantes ».
Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et cœpit videre et restitutus est et videbat clare omnia.
Et misit illum in domum suam dicens: « Nec in vicum introieris ».
Ad Offertorium