Feria secunda infra octavam Paschæ
Tempus paschale
Léctio Actuum Apostolórum 2, 14.22-33
FRA •
L/F •
CMT
In die Pentecostes:
Stans Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis:
« Viri Iudæi et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quæ fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis, hunc definito consilio et præscientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes interemistis, quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea.
David enim dicit circa eum: «Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear. Propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea; insuper et caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Notas fecisti mihi vias vitæ, replebis me iucunditate cum facie tua».
Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem; propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius, providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem. Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus. Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis ».
Psalmus responsorius 16(15), 1-2a.5, 7-8, 9-10, 11
FRA •
L/F •
CMT
R/ Consérva me, Deus, quóniam sperávi in te.
vel
R/ Allelúia.
Conserva me, Deus, quoniam speravi in te.
Dixi Domino: « Dominus meus es tu ».
Dominus pars hereditatis meæ et calicis mei:
tu es qui detines sortem meam.
Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum;
insuper et in noctibus erudierunt me renes mei.
Proponebam Dominum in conspectu meo semper;
quoniam a dextris est mihi, non commovebor.
Propter hoc lætatum est cor meum,
et exsultaverunt præcordia mea;
insuper et caro mea requiescet in spe.
Quoniam non derelinques animam meam in inferno
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Notas mihi facies vias vitæ,
plenitudinem lætitiæ cum vultu tuo,
delectationes in dextera tua usque in finem.
Allelúia
Hæc est dies quam fecit Dóminus; exsultémus et lætémur in ea.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 28, 8-15
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Exeuntes cito de monumento cum timore et magno gaudio cucurrerunt nuntiare discipulis eius.
Et ecce Iesus occurrit illis dicens: « Avete ». Illæ autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adoraverunt eum. Tunc ait illis Iesus: « Nolite timere; ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilæam et ibi me videbunt ».
Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodia venerunt in civitatem et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia, quæ facta fuerant. Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus dicentes: « Dicite: «Discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum, nobis dormientibus». Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei et securos vos faciemus ».
At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudæos usque in hodiernum diem.