Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria secunda infra octavam Paschæ
Tempus paschale
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
ANT. AD INTROITUM FRA • L/F
Ex 13, 5.9
Introdúxit vos Dóminus in terram fluéntem lac et mel;
ut lex Dómini sit semper in ore vestro, allelúia.
 
Vel: FRA • L/F
Resurréxit Dóminus a mórtuis, sicut díxerat;
exsultémus et lætémur omnes,
quóniam ipse regnat in ætérnum, allelúia.
Actus pænitentialis  Dicitur Glória in excélsis.
 
COLLECTA FRA • L/F
Deus, qui Ecclésiam tuam nova semper prole multíplicas,
concéde fámulis tuis,
ut sacraméntum vivéndo téneant, quod fide percepérunt.
Per Dóminum.
 
Lectiones
 
SUPER OBLATA FRA • L/F
Súscipe, quæsumus, Dómine,
múnera tuórum propítius populórum,
ut, confessióne tui nóminis et baptísmate renováti,
sempitérnam beatitúdinem consequántur.
Per Christum.
Præfatio paschalis I (in hac potíssimum die)
 
Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria.
 
ANT. AD COMMUNIONEM FRA • L/F
Rom 6, 9
Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur,
mors illi ultra non dominábitur, allelúia.
 
POST COMMUNIONEM FRA • L/F
Exúberet, quæsumus, Dómine,
méntibus nostris paschális grátia sacraménti,
ut, quos viam fecísti perpétuæ salútis intráre,
donis tuis dignos effícias.
Per Christum.