Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria quarta infra octavam Paschæ
Tempus paschale
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 3, 1-10 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum; is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet.
Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit: « Respice in nos ». At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. Petrus autem dixit: « Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula! ». Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum; et protinus consolidatæ sunt bases eius et tali, et exsiliens stetit et ambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudans Deum.
Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum; cognoscebant autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi.
Psalmus responsorius 105(104), 1-2, 3-4, 6-7, 8-9 FRA  L/F  CMT
R/ Lætétur cor quærentium Dóminum.
vel
R/ Allelúia.
Confitemini Domino et invocate nomen eius,
annuntiate inter gentes opera eius.
Cantate ei et psallite ei,
meditamini in omnibus mirabilibus eius.
 
Laudamini in nomine sancto eius,
lætetur cor quærentium Dominum.
Quærite Dominum et potentiam eius,
quærite faciem eius semper.
 
Semen Abraham, servi eius,
filii Iacob, electi eius.
Ipse Dominus Deus noster;
in universa terra iudicia eius.
 
Memor fuit in sæculum testamenti sui,
verbi, quod mandavit in mille generationes,
quod disposuit cum Abraham,
et iuramenti sui ad Isaac.
Sequentia ad libitum
Allelúia
Hæc est dies quam fecit Dóminus; exsultémus et lætémur in ea.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 24, 13-35 FRA  L/F  CMT
Ecce duo ex discipulis Iesu ibant ipsa die [prima sabbatorum] in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Ierusalem nomine Emmaus; et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus, quæ acciderant. Et factum est, dum fabularentur et secum quærerent, et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis; oculi autem illorum tenebantur, ne eum agnoscerent. Et ait ad illos: « Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes? ». Et steterunt tristes.
Et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: « Tu solus peregrinus es in Ierusalem et non cognovisti, quæ facta sunt in illa his diebus? ».
Quibus ille dixit: « Quæ? ».
Et illi dixerunt ei: « De Iesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo; et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super hæc omnia tertia dies hodie quod hæc facta sunt. Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non viderunt ».
Et ipse dixit ad eos: « O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus, quæ locuti sunt Prophetæ! Nonne hæc oportuit pati Christum et intrare in gloriam suam? ». Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis, quæ de ipso erant.
Et appropinquaverunt castello, quo ibant, et ipse se finxit longius ire. Et coegerunt illum dicentes: « Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies ». Et intravit, ut maneret cum illis. Et factum est, dum recumberet cum illis, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis. Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum; et ipse evanuit ab eis. Et dixerunt ad invicem: « Nonne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in via et aperiret nobis Scripturas? ».
Et surgentes eadem hora regressi sunt in Ierusalem et invenerunt congregatos Undecim et eos, qui cum ipsis erant, dicentes: « Surrexit Dominus vere et apparuit Simoni ». Et ipsi narrabant, quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
Ad Offertorium