Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica II
Tempus paschale – Anno B
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 4, 32-35 FRA  L/F  CMT
Multitudinis credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quæ possidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, et gratia magna erat super omnibus illis.
Neque enim quisquam egens erat inter illos; quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, quæ vendebant, et ponebant ante pedes apostolorum; dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat.
Psalmus responsorius 118(117), 2-4, 16ab.17, 22-24 FRA  L/F  CMT
R/ Confitémini Dómino, quóniam bonus, quóniam in sæculum misericórdia eius.
vel
R/ Allelúia.
Dicat nunc Israel, quoniam bonus,
quoniam in sæculum misericordia eius.
Dicat nunc domus Aaron,
quoniam in sæculum misericordia eius.
Dicant nunc, qui timent Dominum,
quoniam in sæculum misericordia eius.
 
Dextera Domini exaltata est;
dextera Domini fecit virtutem! ».
Non moriar, sed vivam
et narrabo opera Domini.
Castigans castigavit me Dominus,
et morti non tradidit me.
 
Lapidem quem reprobaverunt ædificantes,
hic factus est in caput anguli;
a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis nostris.
Hæc est dies, quam fecit Dominus:
exsultemus et lætemur in ea.
Léctio Epístolæ primæ béati Ioánnis apóstoli 5, 1-6 FRA  L/F  CMT
Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo. In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eius faciamus.
Hæc est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt, quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et hæc est victoria, quæ vicit mundum: fides nostra. Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei?
Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus est veritas.
Allelúia
Quia vidísti me, Thoma, credidísti, dicit Dóminus; beáti qui non vidérunt et credidérunt.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 20, 19-31 FRA  L/F  CMT
Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli, propter metum Iudæorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: « Pax vobis! ». Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino.
Dixit ergo eis iterum: « Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ». Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: « Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ».
Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus. Dicebant ergo ei alii discipuli: « Vidimus Dominum! ».
Ille autem dixit eis: « Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam ».
Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: « Pax vobis! ». Deinde dicit Thomæ: « Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis! ».
Respondit Thomas et dixit ei: « Dominus meus et Deus meus! ». Dicit ei Iesus: « Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt! ».
Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quæ non sunt scripta in libro hoc; hæc autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.
Credo