Dominica II
Tempus paschale – Anno B
1 Petr 2, 2
Quasi modo géniti infántes,
rationábile, sine dolo lac concupíscite,
ut in eo crescátis in salútem, allelúia.
4 Esdr 2, 36-37
Accípite iucunditátem glóriæ vestræ,
grátias agéntes Deo,
qui vos ad cæléstia regna vocávit, allelúia.
Deus misericórdiæ sempitérnæ,
qui in ipso paschális festi recúrsu
fidem sacrátæ tibi plebis accéndis,
auge grátiam quam dedísti,
ut digna omnes intellegéntia comprehéndant,
quo lavácro ablúti, quo spíritu regeneráti,
quo sánguine sunt redémpti.
Per Dóminum.
Súscipe, quæsumus, Dómine, plebis tuæ
(et tuórum renatórum) oblatiónes,
ut, confessióne tui nóminis et baptísmate renováti,
sempitérnam beatitúdinem consequántur.
Per Christum.
Quando adhibetur Canon romanus, dicuntur Communicántes et Hanc ígitur propria.
Cf. Io 20, 27
Mitte manum tuam, et cognósce loca clavórum,
et noli esse incrédulus, sed fidélis, allelúia.
Concéde, quæsumus, omnípotens Deus,
ut paschális percéptio sacraménti
contínua in nostris méntibus persevéret.
Per Christum.
Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis :
Benedícat vos omnípotens Deus,
hodiérna interveniénte sollemnitáte pascháli,
et ab omni miserátus deféndat incursióne peccáti.
R. Amen.
Et qui ad ætérnam vitam
in Unigéniti sui resurrectióne vos réparat,
vos præmiis immortalitátis adímpleat.
R. Amen.
Et qui, explétis passiónis domínicæ diébus,
paschális festi gáudia celebrátis,
ad ea festa, quæ lætítiis peragúntur ætérnis,
ipso opitulánte, exsultántibus ánimis veniátis.
R. Amen.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, + et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Ad populum dimittendum, cantatur (ut supra, p. 376) vel dicitur:
Ite, missa est, allelúia, allelúia. Cui respondetur: Deo grátias, allelúia, allelúia.