Feria V - Hebd quinta
Tempus paschale
Léctio Actuum Apostolórum 15, 7-21
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Cum magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad apostolos et presbyteros:
« Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus in vobis elegit Deus per os meum audire gentes verbum Evangelii et credere; et qui novit corda, Deus, testimonium perhibuit illis dans Spiritum Sanctum sicut et nobis; et nihil discrevit inter nos et illos fide purificans corda eorum.
Nunc ergo quid tentatis Deum imponere iugum super cervicem discipulorum, quod neque patres nostri neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini Iesu credimus salvari quemadmodum et illi ».
Tacuit autem omnis multitudo, et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta fecisset Deus signa et prodigia in gentibus per eos. Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus dicens:
« Viri fratres, audite me. Simeon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo; et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est: «Post hæc revertar et reædificabo tabernaculum David, quod decidit, et diruta eius reædificabo et erigam illud. ut requirant reliqui hominum Dominum et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc nota a sæculo».
Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex gentibus convertuntur ad Deum, sed scribere ad eos, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione et suffocato et sanguine. Moyses enim a generationibus antiquis habet in singulis civitatibus, qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur ».
Psalmus responsorius 96(95), 1-2a, 2b-3, 10
FRA •
L/F •
CMT
R/ Annuntiáte in ómnibus pópulis mirabília Dómini.
vel
R/ Allelúia.
Cantate Domino canticum novum,
cantate Domino, omnis terra.
Cantate Domino, benedicite nomini eius.
Annuntiate de die in diem salutare eius.
Annuntiate inter gentes gloriam eius,
in omnibus populis mirabilia eius.
Dicite in gentibus: « Dominus regnavit! ».
Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur;
iudicabit populos in æquitate.
Allelúia
Oves meæ vocem meam áudiunt, dicit Dóminus, et ego cognósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 15, 9-11
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea. Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei præcepta servavi et maneo in eius dilectione.
Hæc locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur ».