Feria II - Hebd quinta
Tempus paschale
Léctio Actuum Apostolórum 14, 5-18
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Cum factus esset [Iconii] impetus gentilium et Iudæorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent et lapidarent Paulum et Barnabam, intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniæ, Lystram et Derben et ad regionem in circuitu et ibi evangelizantes erant.
Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suæ, qui numquam ambulaverat. Hic audivit Paulum loquentem; qui intuitus eum et videns quia haberet fidem, ut salvus fieret, dixit magna voce: « Surge super pedes tuos rectus! ». Et exsilivit et ambulabat.
Turbæ autem cum vidissent, quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Lycaonice dicentes: « Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos! »; et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi. Sacerdos quoque templi Iovis, quod erat ante civitatem, tauros et coronas ad ianuas afferens cum populis, volebat sacrificare.
Quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis, exsilierunt in turbam clamantes et dicentes: « Viri, quid hæc facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit cælum et terram et mare et omnia, quæ in eis sunt. Qui in præteritis generationibus permisit omnes gentes ambulare in viis suis; et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens, de cælo dans vobis pluvias et tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda vestra ».
Et hæc dicentes vix sedaverunt turbas, ne sibi immolarent.
Psalmus responsorius 115(113B), 1-2, 3-4, 15-16
FRA •
L/F •
CMT
R/ Non nobis, Dómine, sed nómini tuo da glóriam.
vel
R/ Allelúia.
Non nobis, Domine, non nobis,
sed nomini tuo da gloriam
super misericordia tua et veritate tua.
Quare dicent gentes: « Ubi est Deus eorum? ».
Deus autem noster in cælo;
omnia, quæcumque voluit, fecit.
Simulacra gentium argentum et aurum,
opera manuum hominum.
Benedicti vos a Domino,
qui fecit cælum et terram.
Cæli, cæli sunt Domino,
terram autem dedit filiis hominum.
Allelúia
Spíritus Sanctus vos docébit ómnia; súggeret vobis ómnia quæ dixi vobis
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 14, 21-26
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum ».
Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: « Domine, et quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum et non mundo? ».
Respondit Iesus et dixit ei: « Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus; qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.
Hæc locutus sum vobis apud vos manens. Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quæ dixi vobis ».