Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd sexta
Tempus paschale
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 18, 9-18 FRA  L/F  CMT
[Cum esset Paulus Corinthi], dixit ei Dominus nocte per visionem: « Noli timere, sed loquere et ne taceas, quia ego sum tecum, et nemo apponetur tibi, ut noceat te, quoniam populus est mihi multus in hac civitate ». Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei.
Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Iudæi in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal dicentes: « Contra legem hic persuadet hominibus colere Deum ».
Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudæos: « Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o Iudæi, merito vos sustinerem; si vero quæstiones sunt de verbo et nominibus et lege vestra, vos ipsi videritis; iudex ego horum nolo esse ». Et minavit eos a tribunali.
Apprehendentes autem omnes Sosthenen, principem synagogæ, percutiebant ante tribunal; et nihil horum Gallioni curæ erat. Paulus vero, cum adhuc sustinuisset dies multos, fratribus valefaciens navigabat Syriam, et cum eo Priscilla et Aquila, qui sibi totonderat in Cenchreis caput; habebat enim votum.
Psalmus responsorius 47(46), 2-3, 4-5, 6-7 FRA  L/F  CMT
R/ Rex omnis terræ Deus.
vel
R/ Allelúia.
Omnes gentes, plaudite manibus,
iubilate Deo in voce exsultationis.
Quoniam Dominus Altissimus, terribilis,
rex magnus super omnem terram.
 
Subiecit populos nobis
et gentes sub pedibus nostris.
Elegit nobis hereditatem nostram,
gloriam Iacob, quem dilexit.
 
Ascendit Deus in iubilo,
et Dominus in voce tubæ.
Psallite Deo, psallite;
psallite regi nostro, psallite.
Allelúia
Oportébat Christum pati et resúrgere a mórtuis, et ita intráre in glóriam suam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 16, 20-23a FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis. Et in illo die me non rogabitis quidquam ».
Ad Offertorium