Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd sexta
Tempus paschale
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 17, 15.22 - 18, 1 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Qui deducebant Paulum, perduxerunt usque Athenas; et accepto mandato ad Silam et Timotheum, ut quam celerrime venirent ad illum, profecti sunt.
Stans autem Paulus in medio Areopagi ait:
« Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video; præteriens enim et videns simulacra vestra inveni et aram, in qua scriptum erat: «Ignoto deo». Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis.
Deus, qui fecit mundum et omnia, quæ in eo sunt, hic, cæli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis inhabitat nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam et inspirationem et omnia; fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum, quærere Deum, si forte attrectent eum et inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus et movemur et sumus, sicut et quidam vestrum poetarum dixerunt: «Ipsius enim et genus sumus».
Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro aut argento aut lapidi, sculpturæ artis et cogitationis hominis, divinum esse simile.
Et tempora quidem ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus, ut omnes ubique pænitentiam agant, eo quod statuit diem, in qua iudicaturus est orbem in iustitia in viro, quem constituit, fidem præbens omnibus suscitans eum a mortuis ».
Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: « Audiemus te de hoc iterum ». Sic Paulus exivit de medio eorum.
Quidam vero viri adhærentes ei crediderunt; in quibus et Dionysius Areopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis. Post hæc discedens ab Athenis venit Corinthum.
Psalmus responsorius 148, 1-2, 11-12, 13-14 FRA  L/F  CMT
R/ Pleni sunt cæli et terra glória tua.
vel
R/ Allelúia.
Laudate Dominum de cælis,
laudate eum in excelsis.
Laudate eum, omnes angeli eius,
laudate eum, omnes virtutes eius.
 
Reges terræ et omnes populi,
principes et omnes iudices terræ,
iuvenes et virgines,
senes cum iunioribus.
 
Laudent nomen Domini,
quia exaltatum est nomen eius solius.
Confessio eius super cælum et terram.
 
Et exaltavit cornu populi sui.
Hymnus omnibus sanctis eius,
filiis Israel, populo, qui propinquus est ei.
Allelúia
Rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobíscum in ætérnum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 16, 12-15 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet, loquetur et, quæ ventura sunt, annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis.
Omnia, quæcumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis ».
Ad Offertorium