Feria V - Hebd septima
Tempus paschale
Léctio Actuum Apostolórum 22, 30 ; 23, 6-11
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Volens scire tribunus diligenter qua ex causa accusaretur Paulus a Iudæis, solvit eum et iussit principes sacerdotum convenire et omne concilium et producens Paulum statuit coram illis.
Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamabat in concilio: « Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum; de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor ».
Et cum hæc diceret, facta est dissensio inter pharisæos et sadducæos; et divisa est multitudo. Sadducæi enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum; pharisæi autem utrumque confitentur. Factus est autem clamor magnus; et surgentes scribæ quidam partis pharisæorum pugnabant dicentes: « Nihil mali invenimus in homine isto: quod si spiritus locutus est ei aut angelus »; et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milites descendere, ut raperent eum de medio eorum ac deducerent in castra.
Sequenti autem nocte, assistens ei Dominus ait: « Constans esto! Sicut enim testificatus es, quæ sunt de me, in Ierusalem, sic te oportet et Romæ testificari ».
Psalmus responsorius 16(15), 1-2a.5, 7-8, 9-10, 11
FRA •
L/F •
CMT
R/ Consérva me, Deus, quóniam sperávi in te.
vel
R/ Allelúia.
Conserva me, Deus, quoniam speravi in te.
Dixi Domino: « Dominus meus es tu ».
Dominus pars hereditatis meæ et calicis mei:
tu es qui detines sortem meam.
Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum;
insuper et in noctibus erudierunt me renes mei.
Proponebam Dominum in conspectu meo semper;
quoniam a dextris est mihi, non commovebor.
Propter hoc lætatum est cor meum,
et exsultaverunt præcordia mea;
insuper et caro mea requiescet in spe.
Quoniam non derelinques animam meam in inferno
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Notas mihi facies vias vitæ,
plenitudinem lætitiæ cum vultu tuo,
delectationes in dextera tua usque in finem.
Allelúia
Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut mundus credat quia tu me misísti, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 17, 20-26
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Sublevatis oculis suis in cælum, oravit Iesus dicens:
« [Pater sancte,] non pro his rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti.
Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus; ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti.
Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti; et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ».