Feria II - Hebd septima
Tempus paschale
Léctio Actuum Apostolórum 19, 1-8
FRA •
L/F •
CMT
Factum est, cum Apollo esset Corinthi, ut Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos; dixitque ad eos: « Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? ».
At illi ad eum: « Sed neque, si Spiritus Sanctus est, audivimus ».
Ille vero ait: « In quo ergo baptizati estis? ».
Qui dixerunt: « In Ioannis baptismate ».
Dixit autem Paulus: « Ioannes baptizavit baptisma pænitentiæ, populo dicens in eum, qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum ».
His auditis, baptizati sunt in nomine Domini Iesu; et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant. Erant autem omnes viri fere duodecim.
Introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno Dei.
Psalmus responsorius 68(67), 2-3, 4-5ac, 6-7ab
FRA •
L/F •
CMT
R/ Regna terræ, cantáte Deo.
vel
R/ Allelúia.
Exsurgit Deus, et dissipantur inimici eius;
et fugiunt, qui oderunt eum, a facie eius.
Sicut dissipatur fumus, tu dissipas;
sicut fluit cera a facie ignis,
sic pereunt peccatores a facie Dei.
Et iusti lætentur et exsultent in conspectu Dei
et delectentur in lætitia.
Cantate Deo, psalmum dicite nomini eius;
Dominus nomen illi.
Pater orphanorum et iudex viduarum,
Deus in habitaculo sancto suo.
Deus, qui inhabitare facit desolatos in domo,
qui educit vinctos in prosperitatem.
Allelúia
Si consurrexístis Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 16, 29-33
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Dicunt discipuli ad Iesum: « Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi ».
Respondit eis Iesus: « Modo creditis? Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est.
Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ».