Feria III - Hebd septima
Tempus paschale
Léctio Actuum Apostolórum 20, 17-27
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
A Mileto mittens Ephesum convocavit Paulus presbyteros Ecclesiæ. Qui cum venissent ad eum, dixit eis:
« Vos scitis a prima die, qua ingressus sum in Asiam, qualiter vobiscum per omne tempus fuerim, serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et tentationibus, quæ mihi acciderunt in insidiis Iudæorum; quomodo nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos, testificans Iudæis atque Græcis in Deum pænitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum.
Et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Ierusalem, quæ in ea eventura sint mihi ignorans, nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent. Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.
Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi prædicans regnum; quapropter contestor vos hodierna die, quia mundus sum a sanguine omnium; non enim subterfugi, quominus annuntiarem omne consilium Dei vobis ».
Psalmus responsorius 68(67), 10-11, 20-21
FRA •
L/F •
CMT
R/ Regna terræ, cantáte Deo.
vel
R/ Allelúia.
Pluviam voluntariam effundebas, Deus;
hereditatem tuam infirmatam, tu refecisti eam.
Animalia tua habitabant in ea,
parasti in bonitate tua pauperi, Deus.
Benedictus Dominus die cotidie;
portabit nos Deus salutarium nostrorum.
Deus noster, Deus ad salvandum;
et Domini, Domini exitus mortis.
Allelúia
Rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobíscum in ætérnum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 17, 1-11a
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Sublevatis oculis suis in cælum, dixit Iesus:
« Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te, sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam. Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum.
Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam; et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te.
Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt. Nunc cognoverunt quia omnia, quæ dedisti mihi, abs te sunt, quia verba, quæ dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti.
Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt; et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis. Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio ».