Sabbato - Hebd septima
Tempus paschale
Léctio Actuum Apostolórum 28, 16-20.30-31
FRA •
L/F •
CMT
Cum introissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite.
Factum est autem, ut post tertium diem convocaret primos Iudæorum; cumque convenissent dicebat eis: « Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens aut mores paternos, vinctus ab Hierosolymis traditus sum in manus Romanorum, qui cum interrogationem de me habuissent, volebant dimittere, eo quod nulla causa esset mortis in me; contradicentibus autem Iudæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. Propter hanc igitur causam rogavi vos videre et alloqui; propter spem enim Israel catena hac circumdatus sum ».
Mansit autem biennio toto in suo conducto; et suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum, prædicans regnum Dei et docens quæ sunt de Domino Iesu Christo cum omni fiducia sine prohibitione.
Psalmus responsorius 11(10), 4, 5.7
FRA •
L/F •
CMT
R/ Recti vidébunt vultum tuum, Dómine.
vel
R/ Allelúia.
Dominus in templo sancto suo,
Dominus, in cælo sedes eius.
Oculi eius in pauperem respiciunt,
palpebræ eius interrogant filios hominum.
Dominus interrogat iustum et impium;
qui autem diligit iniquitatem, odit anima eius.
Quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit,
recti videbunt vultum eius.
Allelúia
Mittam ad vos Spíritum veritátis, dicit Dóminus; ille dedúcet vos in omnem veritátem.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 21, 20-25
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: « Domine, quis est qui tradit te? ».
Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: « Domine, hic autem quid? ».
Dicit ei Iesus: « Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere ».
Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus ille non moritur. Non autem dixit ei Iesus: « Non moritur », sed: « Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? ».
Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit hæc; et scimus quia verum est testimonium eius.
Sunt autem et alia multa, quæ fecit Iesus; quæ, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros.