Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd septima
Tempus paschale
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA • HEURES  CMT
ANT. AD INTROITUM FRA  L/F
Act 1, 14
Erant discípuli perseverántes unanímiter in oratióne,
cum muliéribus et María Matre Iesu,
et frátribus eius, allelúia.
Actus pænitentialis
 
COLLECTA FRA  L/F
Præsta, quæsumus, omnípotens Deus,
ut, qui paschália festa perégimus,
hæc, te largiénte, móribus et vita teneámus.
Per Dóminum.
 
Lectiones
 
SUPER OBLATA FRA  L/F
Mentes nostras, quæsumus, Dómine,
Spíritus Sanctus advéniens divínis præparet sacraméntis,
quia ipse est remíssio ómnium peccatórum.
Per Christum.
Præfationes paschalis vel Praefationes de Ascensione
 
ANT. AD COMMUNIONEM FRA  L/F
Io 16, 14
Spíritus Sanctus, ille me clarificábit,
quia de meo accípiet, et annuntiábit vobis,
dicit Dóminus, allelúia.
 
POST COMMUNIONEM FRA  L/F
Annue, Dómine, nostris précibus miserátus,
ut, sicut de prætéritis ad nova sumus sacraménta transláti,
ita, vetustáte depósita, sanctificátis méntibus innovémur.
Per Christum.