Ressources Catholiques Missel Romain

précédent
Lauda Sion
Lauda, Sion, Salvatorem,
Lauda ducem et pastorem
In hymnis et canticis.
Quantum potes, tantum aude,
Quia maior omni laude,
Nec laudare sufficis.
Laudis thema specialis,
Panis vivus et vitalis
Hodie proponitur.
Quem in sacræ mensa coenæ
Turbæ fratrum duodenæ
Datum non ambigitur.
Sit laus plena, sit sonora ;
Sit iucunda, sit decora
Mentis iubilatio.
Dies enim solemnis agitur
In qua mensæ prima recolitur
Huius institutio.
In hac mensa novi Regis,
Novum pascha novæ legis
Phase vetus terminat.
Vetustatem novitas,
Umbram fugat veritas,
Noctem lux eliminat.
Quod in coena Christus gessit
Faciendum hoc expressit
In sui memoriam.
Docti sacris institutis,
Panem, vinum in salutis
Consecramus hostiam.
Dogma datur christianis
Quod in camem transit panis
Et vinum in sanguinem.
Quod non capis, quod non vides
Animosa firmat fides
Præter rerum ordinem.
Sub diversis speciebus,
Signis tantum et non rebus,
Latent res eximiæ.
Caro cibus, sanguis potus,
Manet tamen Christus totus
Sub utraque specie.
A sumente non concisus,
Non confractus, non divisus,
Integer accipitur.
Sumit unus, sumunt mille,
Quantum isti tantum ille,
Nec sumptus consumitur.
Sumunt boni, sumunt mali,
Sorte tamen inæquali
Vitæ vel interitus.
Mors est malis, vita bonis :
Vide paris sumptionis
Quam sit dispar exitus.
Fracto demum Sacramento,
Ne vacilles, sed memento
Tantum esse sub fragmento
Quantum toto tegitur.
Nulla rei fit scissura,
Signi tantum fit fractura
Qua nec status nec statura
Signati minuitur.
Ecce panis angelorum
Factus cibus viatorum,
Vere panis filiorum
Non mittendus canibus.
In figuris præsignatur,
Cum Isaac immolatur,
Agnus paschæ deputatur,
Datur manna patribus.
Bone Pastor, panis vere,
Jesu nostri miserere,
Tu nos pasce, nos tuere,
Tu nos bona fac videre
In terra viventium.
Tu qui cuncta scis et vales
Qui nos pascis hic mortales,
Tuos ibi commensales,
Coheredes et sodales
Fac sanctorum civium.
Amen.

Ave verum FRA CTM
Ave verum Corpus natum de María Vírgine
Vere passum, immolátum in cruce pro hómine.
Cuius latus perforátum fluxit aqua et sánguine
Esto nobis prægustátum mortis in exámine.
O Iesu dulcis ! O Iesu pie ! O Iesu fili Maríæ.
Miserere mei. Amen

Oratio S. Alphonsi ante SS. Sacramentum
Domine Iesu Christe, qui, amore hominum ductus, in hoc Sacramento diu noctusque immoraris, pietate et amore plenissimus; qui exspectas, advocas, excipisque eos omnes qui ad te, salutandi gratia, veniunt: te ego in Altaris Sacramento paresentem credo, adoro te ex abisso nihil mei, et ago tibi gratias, pro omnibus quidem in me collatis beneficiis, sed præsertim pro eo quod mihi in hoc Sacramento te ipse donasti, quod sanctissimam Matrem tuam Mariam mihi dedisti in advocatam, et quod me vocasti, qui te hac in æde salutarem.
Saluto igitur hodie amantissimum Cor tuum, animoque intendo, illud salutare his tribus de causis: primum, ut tibi pro tanto dono grates persolvam; deinde, ut de iniuriis, quas hoc in Sacramento tui inimici tibi inferunt, satisfaciam; postremo, ut hac salutatione te adorem omnibus terrarum locis, ubi in Sacramento præsens minus coleris magisque desereris.
Diligo te, mi Iesu, ex toto corde. Pænitet me toties olim displicuisse infinitæ bonitati tuæ. Statuo, te adiuvante, non amplius offendere animum tuum; et in præsentia, quantumvis miser, totum me tibi consecro, tibi me totum dono, omnique meæ voluntati, affectibus, desideriis et rebus meis omnibus renuntio. Ex hocce die tu deinceps de me meisque universis, quod tibi gratum, facito. Ego nihil rogo, nihil opto, nisi sanctum amorem tuum, perseverantiam in bono usque ad finem et tuæ voluntatis exsecutionem perfectam.
Commendo tibi detentas in purgatorio animas, præprimis quæ se sanctissimo Sacramento et sanctissimæ Mariæ devotissimas exhibeant. Omnes item miseros peccatores tibi commendo. Coniungo denique, mi Salvator, omnes meos affectus cum affectibus amantissimi Cordis tui, eosque sic coniunctos tuo æterno Patri offero, tuo illum nomine rogans, ut eos tui amore accipiat et exaudiat.

Preces iaculatoriæ
Crux mihi certa salus.           
Crux est quam semper adoro.
Crux Domini mecum.
Crux mihi refugium.
O Crux, ave, spes unica.
Adoramus te, Christe, et benedicimus tibi; quia per sanctam Crucem tuam redemisti mundum.

O bona crux FRA
O bona crux, quæ decorem ex membris Domini suscepisti, diu desiderata, sollicite amata, sine intermissione quæsita, et aliquando cupienti animo præparata: accipe me ab hominibus, et redde me magistro meo: ut per te me recipiat, qui per te me redemit. Amen.

Crux fidelis FRA
1 et 2 Antiphona
Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis, nulla talem silva profert, flore, fronde, gérmine ! Dulce lignum, dulce clavos, dulce pondus sústinens !
1 Hymnus
Pange, lingua, gloriósi prœlium certáminis, et super Crucis trophǽo dic triúmphum nóbilem : quáliter Redémptor orbis immolátus vícerit.
2 Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis, nulla talem silva profert, flore, fronde, gérmine !
1 De paréntis protoplásti fraude Factor cóndolens, quando pomi noxiális in necem morsu ruit : ipse lignum tunc notávit, damna ligni ut sólveret.
2 Dulce lignum, dulce clavos, dulce pondus sústinens !
1 Hoc opus nostræ salútis ordo depopóscerat : multifórmis proditóris ars ut artem fálleret : et medélam ferret inde, hostis unde lǽserat.
2 Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis, nulla talem silva profert, flore, fronde, gérmine !
1 Quando venit ergo sacri plenitúdo témporis, missus est ab arce Patris Natus, orbis Cónditor : atque ventre virgináli carne amíctus pródiit.
2 Dulce lignum, dulce clavos, dulce pondus sústinens !
1 Vagit Infans inter arcta cónditus præsépia : membra pannis involúta Virgo Mater álligat, et manus pedésque et crura stricta cingit fáscia.
2 Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis, nulla talem silva profert, flore, fronde, gérmine !
1 Lustra sex qui iam perácta, tempus implens córporis, se volénte, natus ad hoc, passióni déditus, agnus in crucis levátur immolándus stípite.
2 Dulce lignum, dulce clavos, dulce pondus sústinens !
1 En acétum, fel, arúndo, sputa, clavi, láncea ; mite corpus perforárunt, unde prófluit : terra, pontus, astra, mundus, quo lavántur flúmine !
2 Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis, nulla talem silva profert, flore, fronde, gérmine !
1 Flecte ramos, arbor alta, tensa laxa víscera, et rigor lentéscat ille, quem dedit natívitas : ut supérni membra Regis miti tendas stípite.
2 Dulce lignum, dulce clavos, dulce pondus sústinens !
1 Sola digna tu fuísti ferre sæcli prétium atque portum præparáre nauta mundo náufrago, quem sacer cruor perúnxit, fusus Agni córpore.
2 Crux fidélis, inter omnes arbor una nóbilis, nulla talem silva profert, flore, fronde, gérmine !
Conclusio numquam omittenda :
1 et 2 Æqua Patri Filióque, ínclito Paráclito, sempitérna sit beátæ Trinitáti glória ; cuius alma nos redémit adque servat grátia. . Amen.

Litaniæ pretiosissimi Sanguinis Domini nostri Iesu Christi FRA
Kýrie, eléison.
Christe, eléison.
Kýrie, eléison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudí nos.
Pater de cælis, Deus, miserere nobis.
Fili, Redémptor mundi, Deus, miserere.
Spíritus Sáncte, Deus, miserere.
Sancta Trínitas, unus Deus, miserere.
Sanguis Christi, Unigéniti Patris ætérni, salva nos. Sanguis Christi, Verbi Dei incarnáti, salva nos.
Sanguis  Christi,  novi  ætérni Testaménti, salva nos. Sanguis Christi, in agonía decúrrens in terram, salva nos. Sanguis Christi, in flagellatióne prófluens, salva nos. Sanguis Christi, in coronatióne spinárum emánans,
salva nos.
Sanguis Christi, in Cruce effúsus, salva, nos.
Sanguis Christi, prétium nostræ salútis, salva nos. Sanguis Christi, sine quo non fit remíssio, salva nos. Sanguis Christi, in Eucharístia potus et lavácrum animárum, salva nos.
Sanguis Christi, flumen misericordiæ, salva nos.
Sanguis Christi, victor dæmonum, salva nos.
Sanguis Christi, fortitúdo Mártyrum, salva nos.
Sanguis Christi, virtus confessórum, salva nos.
Sanguis Christi, germinans Vírgenes, salva nos.
Sanguis Christi, robur periclitántium,   salva nos.
Sanguis Christi, levámen laborántium, salva nos.
Sanguis  Christi, in fletu solácium, salva nos.
Sanguis Christi, spes pæniténtium, salva nos.
Sanguis Christi, solámen moriéntium, salva nos.
Sanguis Christi, pax et dulcédo córdium, salva nos.
Sanguis Christi, pignus vi­tæ ætérnæ, salva nos.
Sanguis Christi, ánimas líberans de lacu Purgatórii, salva nos.
Sanguis Christi, omni glo­ria et honóre digníssimus, salva nos.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exaudí nos, Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserere nobis.  
V/. Redemísti nos, Dómine, in sánguine tuo.
R/. Et fecísti nos Deo nostro regnum.
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, qui unigénitum Fílium tuum mundi Redemptórem constituísti, ac eius Sánguine placari voluísti: concede, quæsumus, salútis nostræ prétium ita venerári, atque a presentís vitæ malis eius virtúte deféndi in terris, ut fructu perpetuo lætémur in cælis. Per eúndem Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.

Preces iaculatoriæ
Cor Iesu, flagrans amore nostri, inflamma cor nostrum amore ti.
Iesu, mitis et humilis corde, fac cor nostrum secundum Cor tuum.
Cor Iesu sacratissimum, miserere nobis.

Oratio ad Ss. Cor Iesu
Cor Iesu sanctíssimum, large, quæsumus, effúnde tuas benedictiónes super sanctam Ecclésiam, super Summum Pontíficem, et super omnem clerum; da iustis perseverántiam, convérte peccatóres, illúmina infidéles, bénedic nostros propínquos, amícos et benefactóres, assíste moribúndis, líbera ánimas in purgatório degéntes, et super ómnium corda dulce impérium tui amóris exténde. Amen.

Litaniæ de sacratissimo Corde Iesu FRA
Kýrie, eléison.
Christe, eléison.
Kýrie, eléison.
Christe, audi nos.
Christe, exáudi nos.
Pater de calis, Deus, miserere nobis.
Fili, Redémptor mundi, Deus, miserere.
Spíritus Sáncte, Deus, miserere.
Sancta Trínitas, unus Deus, miserere.
Cor Iesu, Fílii Patris ætérni, miserere.
Cor Iesu, in sinu Vírginis Matrís a Spíritu Sancto formátum, miserere.
Cor Iesu, Verbo Dei substantiáliter unítum, miserere.
Cor Iesu, maiestátis infinitæ miserere.
Cor Iesu, templum Dei sanctum, miserere.
Cor Iesu, tabernáculum Altíssimi, miserere.
Cor Iesu, domus Dei et porta cæli, miserere.
Cor Iesu, fornax ardens carítátis, miserere.
Cor Iesu, iustítiæ et amórís receptáculum, miserere.
Cor Iesu, bonitáte et amóre plenum, miserere nobis.
Cor Iesu, virtútum ómnium abyssus, miserere.
Cor Iesu, omni laude digníssimum, miserere.
Cor Iesu, rex et centrum ómnium córdium miserere.
Cor Iesu, in quo sunt om­nes thesáuri sapiéntiæ et sciéntiæ, miserere.
Cor Iesu, in quo habitat omnis plenitúdo divinitátis, miserere.
Corn lesu, in quo Pater sibi bene complácuit, miserere.
Cor Iesu, de cuius plenitúdine omnes, nos accépimus, miserere.
Cor Iesu, desidérium cóllium æternórum, miserere.
Cor Iesu, pátiens et multæ misericordiæ, miserere.
Cor lesu, dives in omnes qui ínvocant te, miserere.
Cor Iesu, fons vitæ et sanctitátis, miserere.
Cor Iesu, propitiátio pro peccátis nostris, miserére.
Cor Iesu, saturátum óppróbriis, miserere nobis.
Cor Iesu, attrítum propter scélera nostra,miserere nobis.
Cor Iesu, usque ad mortem obédiens factum, miserere.
Cor Iesu, lancea perforátum, miserere.
Cor Iesu, fons totíus consolatiónis, miserere.
Cor Iesu, vita et resurréctio nostra, miserere.
Cor Iesu, pax et reconciliátio nostra, miserere.
Cor Iesu, víctima peccatórum, miserere.
Cor Iesu, salus in te sperántíum, miserere.
Cor Iesu, spes in te moriéntium, miserere.
Cor Iesu, delíciæ Sanctórum ómnium, miserere.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exaudí nos, Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserere nobis.
V/. Iesu, mitis et húmilis Corde.
R/. Fac cor nostrum secúndum Cor tuum.
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, réspice in Cor dilectíssimi Fílii tui, et ín laudes et satisfactiónes, quas in nomine peccatórum tibí persólvit, iísque misericórdiam tuam peténtibus tu véniam concede placátus, in nomine eiusdem Fílii tui Iesu Christi: Qui tecum vivit et regnat in sæcula sæculórum.
R/. Amen.

Iesu dulcissime FRA
Reparationis actus
Iesu dulcissime, cuius effusa in homines caritas, tanta oblivione, negligentia, contemptione, ingratissime rependitur, en nos, ante altaria tua provoluti, tam nefariam hominum socordiam iniuriasque, quibus undique amantissimum Cor tuum afficitur, peculiari honore resarcire contendimus.
Attamen, memores tantæ nos quoque indignitatis non expertes aliquando fuisse, indeque vehementissimo dolore commoti, tuam in primis misericordiam nobis imploramus, paratis, volontaria expiatione compensare flagitia non modo quæ ipsi patravimus, sed etiam illorum, qui, longe a salutis via aberrantes, vel te pastorem ducemque sectari detrectant, in sua infidelitate obstinati, vel, baptismatis promissa conculcantes, suavissimum tuæ legis iugum excusserunt.
Quæ deploranda crimina, cum universa expiare contendimus, tum nobis singula resarcienda proponimus: vitæ cultusque immodestiam atque turpitudines, tot corruptelæ pedicas innocentium animis instructas, dies festos violatos, exsecranda in Te tuosque Sanctos iactata maledicta atque in tuum Vicarium ordinemque sacerdotalem convicia irrogata, ipsum denique amoris divini Sacramentum vel neglectum vel horrendis sacrilegiis profanatum, publica postremo nationum delicta, quæ Ecclesiæ a Te institutæ iuribus magisterioque reluetantur.
Quæ utinam crimina sanguine ipsi nostro eluere possemus! Interea ad violatum divinum honorem resarciendum, quam Tu olim Patri in cruce satisfactionem obtulisti quamque cotidie in altaribus renovare pergis, hanc eandem nos tibi præstamus, cum Virginis Matris, omnium Sanctorum, piorum quoque fidelium expiationibus coniunctam, ex animo spondentes, cum præterita nostra aliorumque peccata ac tanti amoris incuriam firma fide, candidis vitæ moribus, perfecta legis evangelicæ, caritatis potissimum, observantia, quantum in nobis erit, gratia tua favente, nos esse compensaturos, tum iniurias tibi inferendas pro viribus prohibituros, et quam plurimos potuerimus ad tui sequelam convocaturos. Excipias quæsumus, benignissime Iesu, B. Virgine Maria Reparatrice intercedente, voluntarium huius expiationis obsequium nosque in officio tuique servitio fidissimos ad mortem usque velis, magno illo perseverantiæ munere, continere, ut ad illam tandem patriam perveniamus omnes, ubi Tu cum Patre et Spiritu Sancto vivis et regnas Deus in sæcula sæculorum. Amen.

Ad Iesum Christum Regem
Psalmus II FRA L/F CTM
Ant. Regnum eius regnum sempitérnum est, et omnes reges sérvient ei et obœdient. (T. P. Alleluia).
1. Quare fremuérunt gentes, * et pópuli meditáti sunt inánia?
2. Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum et advérsus Christum eius:
3. «Dirumpámus víncula eórum * et proiciámus a nobis iugum ipsórum!».
4. Qui hábitat in cælis, irridebit eos, * Dóminus subsannábit eos.
5. Tunc loquétur ad eos in ira sua * et in furóre suo conturbábit eos:
6. «Ego autem constítui regem meum * super Sion, montem sanctum meum!».
7. Prædicábo decrétum eius. Dóminus dixit ad me: «Fílius meus es tu; * ego hódie génui te.
8. Póstula a me, et dabo tibi gentes hereditátem tuam * et possessiónem tuam términos terræ.
9. Reges eos in virga férrea * et tamquam vas fíguli confrínges eos».
10. Et nunc, reges, intellégite, * erudimini, qui iudicatis terram.
11. Servíte Dómino in timóre * et exsultáte ei cum tremóre.
12. Apprehéndite disciplinam, ne quando irascátur, et pereátis de via, * cum exárserit in brevi ira eius. Beati omnes, * qui confídunt in eo.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculorum. Amen.
Ant: Regnum eius regnum sempitérnum est, et omnes reges sérvient ei et obœdient. (T. P. Alleluia).
V/. Dómine, exaudi oratiónem meam.
R/. Et clamor meus ad te véniat.
Sacerdote addunt:
V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.
Orémus: Omnípotens sempitérne Deus, qui in dilécto Fílio tuo, universórum Rege, ómnia instauráre voluísti: concéde propítius; ut cunctæ famíliæ géntium, peccáti vúlnere disgregátæ, eius suavíssimo subdántur império: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia sæcula sæculórum.
R/. Amen.

Preces iaculatoriæ
Iesu, rex et centrum omnium cordium, per adventum regni tui, dona nobis pacem.
Christus vincit! Christus regnat! Christus imperat!

Actus dedicationis humani generis Iesu Christo Regi FRA
Iesu dulcíssime, Redémptor humáni géneris, réspice nos ad altáre tuum humíllime provolútos. Tui sumus, tui esse vólumus; quo autem tibi coniúncti fírmius esse possímus, en hódie sacratíssimo Cordi tuo se quisque nostrum sponte dédicat. Te quidem multi novére numquam; te, spretis mandátis tuis, multi repudiárunt. Miserére utrorúmque, benigníssime Iesu, atque ad sanctum Cor tuum rape univérsos. Rex esto, Dómine, nec fidélium tantum qui nullo témpore discessére a te, sed étiam prodigórum filiórum qui te reliquérunt: fac ut domum patérnam cito répetant, ne miséria et fame péreant. Rex esto eórum, quos aut opiniónum error decéptos habet, aut discórdia separátos, eósque ad portum veritátis atque ad unitátem fídei révoca, ut brevi fiat unum ovíle et unus pastor. Largíre, Dómine, Ecclésiæ tuæ secúram cum incolumitáte libertátem; largíre cunctis géntibus tranquillitátem órdinis; pérfice, ut ab utróque terræ vértice una résonet vox: Sit laus divíno Cordi, per quod nobis parta salus: ipsi glória et honor in sǽcula. Amen.

Actus dedicationis suiipsius
Dómine Iesu Christe, te confíteor Regem universálem. Omnia, quæ facta sunt, pro te sunt creáta. Omnia iura tua exérce in me. Rénovo vota Baptísmi abrenúntians sátanæ eiúsque pompis et opéribus et promítto me victúrum ut bonum Christiánum. Ac potíssimum me oblígo operári quantum in me est, ut triúmphent Dei iura tuǽque Ecclésiæ. Divínum Cor Iesu, óffero tibi actiónes meas ténues ad obtinéndum, ut corda ómnia agnóscant tuam sacram Regalitátem et ita tuæ pacis regnum stabiliátur in toto terrárum orbe. Amen.

DE SANCTISSIMÆ EUCHARISTIÆ EXPOSITIONE FRA
Pange lingua
O salutaris hostia
Tantum ergo
Orationes divinæ
Laudáte Dóminum
Salve Regina
Regina Cæli


Pange lingua FRA
Pange, língua, gloriósi
Córporis mystérium.
Sanguinísque pretiósi,
quem in mundi prétium,
fructus ventris generósi
Rex effúdit géntium.

O salutaris hostia FRA
Hymnus
O salutaris hostia
quæ cæli pandis ostium,
bella premunt hostilia:
da robur, fer auxilium.
Uni trinoque Domino
sit sempiterna gloria,
qui vitam sine termino
nobis donet in patria. Amen.

Tantum ergo FRA
Tantum ergo Sacraméntum
venerémur cérnui;
et antíquum documéntum
novo cedat rítui;
præstet fides supplementum
sénsuum deféctui.
Genitóri, Genitóque
laus et iubilátio;
salus, honor, virtus quoque
sit et benedíctio;
procedénti ab utróque
compar sit laudátio.
Amen.
V/.Panem de cælo præstitísti eis. (T.P. Allelúia).
R/. Omne delectaméntum in se habéntem. (T.P. Allelúia).
Orémus.
Deus, qui nobis sub sacraménto mirábili, passiónis tuæ memóriam reliquísti: tríbue, quæsumus, ita nos Córporis et Sánguinis tui sacra mystéria venerári; ut redemptiónis tuæ fructum in nobis iúgiter sentiámus: Qui vivis et regnas in sæcula sæculórum.
R/. Amen.

suivant