Benedictus Deus.
Benedictum Nomen Sanctum eius
Benedictus Iesus Christus, verus Deus et verus homo
Benedictum Nomen Iesu
Benedictum Cor eius sacratissimum
Benedictus Sanguis eius pretiosissimus
Benedictus Iesus in sanctissimo altaris Sacramento
Benedictus Sanctus Spiritus, Paraclitus
Benedicta excelsa Mater Christi, Maria sanctissima
Benedicta sancta eius et immaculata Conceptio
Benedicta eius gloriosa Assumptio
Benedictum nomen Mariæ, Virginis et Matris
Benedictus sanctus Ioseph, eius castissimus Sponsus
Benedictus Deus in Angelis suis, et in Sanctis suis
Laudáte Dóminum omnes gentes,
laudáte eum, omnes pópuli.
Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius,
et véritas Dómini manet in ætérnum.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto;
sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sæcula sæculórum. Amen.
Salve, Regína, mater misericórdiæ:
vita dulcédo et spes nostra, salve.
Ad te clamámus éxules fílii Hevæ.
Ad te suspirámus geméntes et flentes
in hac lacrimárum valle.
Eia ergo, advocáta nostra,
illos tuos misericórdes óculos
ad nos convérte.
Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsílium osténde
o clemens, o pia, o dulcis Virgo María!
V/. Ora pro nobis, Sancta Dei Génetrix.
R/. Ut digni efficiamur promissiónibus Christi.
Orémus.
Omnípotens sempitérne Deus, qui gloriósæ Vírginis Matris Maríæ corpus et ánimam, ut dignum Fílii tui habitáculum éffici mererétur, Spíritu Sancto cooperánte, præparásti: da, ut cuius commemoratióne lætámur, eius pia intercessióne, ab instántibus malis et a morte perpétua liberémur. Per eúndem Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.
V/. Divínum auxílium máneat semper nobíscum.
R/. Amen.
Tempore paschali
V/. Regina cæli, lætáre allelúia:
R/. quia quem meruísti portáre, allelúia,
V/. Resurréxit, sicut dixit, allelúia.
R/. Ora pro nobis Deum, allelúia.
V/. Gaude et lætáre, Virgo María. Allelúia.
R/. Quia surréxit Dóminus vere. Allelúia.
Orémus.
Deus, qui per resurrectiónem Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi mundum lætificáre dignátus es: præsta, quæsumus; ut, per eius Genetrícem Vírginem Maríam, perpétuæ capiámus gáudia vitæ. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.
Veni, Creator Spiritus
FRA
Hymnus
Veni, Creátor Spíritus,
mentes tuórum vísita:
imple supérna grátia,
quæ tu creásti péctora.
Qui díceris Paráclitus,
altíssimi donum Dei,
fons vivus, ignis, cáritas
et spiritális únctio.
Tu septifórmis múnere,
Dígitus Patérnæ déxtræ,
tu rite promíssum Patris
sermóne ditans gúttura.
Accénde lumen sénsibus,
infúnde amórem córdibus,
infirma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.
Hostem repéllas lóngius,
pacémque dones prótinus,
ductóre sic te prævio
vitémus omne nóxium.
Per te sciámus da Patrem,
noscámus atque Fílium,
Teque utriúsque Spíritum
credámus omni témpore.
Deo Patri sit glória,
et Fílio, qui a mórtuis
surréxit, ac Paráclito
in sæculórum sæcula. Amen.
V/. Emítte Spíritum tuum et creabúntur.
R/. Et renovábis fáciem terræ.
Oremus: Deus, qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti; da nobis in eódem Spíritu recta sápere, et de eius semper consolatióne gaudére. Per Chrístum Dóminum nóstrum.
R/. Amen.
Veni, Sancte Spíritus
FRA
Veni, Sancte Spíritus,
et emítte cælitus
lucis tuæ rádium.
Veni, pater páuperum,
veni, dator múnerum,
veni, lumen córdium.
Consolátor óptime,
dulcis hospes ánimæ,
dulce refrigérium.
In labóri réquies,
in æstu tempéries,
in fletu solácium.
O lux beatíssima,
reple cordis íntima
tuórum fidélium.
Sine tuo númine,
nihil est in hómine,
nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum,
riga quod est áridum,
sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum,
fove quod est frígidum,
rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus,
in te confidéntibus,
sacrum septenárium.
Da virtútis méritum,
da salútis éxitum,
da perénne gáudium.
Veni Sancte Spiritus,
reple tuorum corda fidelium
et tui amoris in eis ignem accende.
V/. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur.
R/. Et renovabis faciem terræ.
Oremus.
Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti, da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum.
R/. Amen.
Preces iaculatoriæ
Spiritus Sancte, Spiritus veritatis, veni in corda nostra ; da populis claritatem lucis tuæ, ut in fidei unitate tibi complaceant.
O Sancte Spiritus, dulcis hospes animæ meæ, mane mecum et fac ut ego maneam semper tecum.
S. Isidoro di Siviglia, natus est circa annum 560 Cartagenæ, obiit anno 636 Hispale (Sevilla).
Adsumus, Dómine Sancte Spíritus,
ádsumus, peccáti quidem immanitáte deténti,
sed in Nómine Tuo speciáliter congregáti.
Veni ad nos, et esto nobíscum:
dignáre illábi córdibus nostris.
Doce nos quid agámus,
quo gradiámur
et osténde quid effícere debeámus,
ut, Te auxiliánte, Tibi in ómnibus placére valeámus.
Esto solus suggéstor et efféctor iudiciórum nostrórum,
qui solus cum Deo Patre et eius Fílio
nomen póssides gloriósum.
Non nos patiáris perturbatóres esse iustítiæ,
qui summam díligis æquitátem.
Non in sinístrum nos ignorántia trahat,
non favor infléctat,
non accéptio múneris vel persónæ corrúmpat.
Sed iunge nos Tibi efficáciter solíus Tuæ grátiæ dono,
ut simus in Te unum, et in nullo deviémus a vero.
Sicut in nómine Tuo collécti,
sic in cunctis teneámus
cum moderámine pietátis iustítiam,
ut et hic a Te in nullo disséntiat senténtia nostra,
et in futúro pro bene gestis
consequámur præmia sempitérna.
Amen.
V/. Agimus Tibi gratias, omnípotens Deus, pro univérsis benefíciis Tuis, qui vivis et regnas in saécula sæculórum.
R/. Amen.
V/. Deus det nobis suam pacem.
R/. Et vitam ætérnam.
V/. Amen.
Litaniæ de Spiritu Sancto
FRA
Kyrie, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Kyrie, eleison.
Spiritus Sancte a Patre Filioque procedens, miserere nobis.
Spiritus Domini Deus Isræl, miserere nobis.
Dominator hominum, miserere nobis.
Replens orbem terrarum, miserere nobis.
Habens omnem virtutem, miserere nobis.
Omnia bona operans, et omnia prospiciens, miserere nobis.
Ornans cælos, stabilis, et securus, miserere nobis.
Spiritus veritatis omnia suggerens, et distribuens, miserere nobis.
Spiritus sapientiæ et intellectus, miserere nobis.
Spiritus consilii, fortitudinis, scientiæ, et pietatis, miserere nobis.
Spiritus timoris Domini et prudentiæ, miserere nobis.
Spiritus, quo inspirante locuti sunt sancti Dei homines, miserere nobis.
Quæ ventura annuntias, miserere nobis.
Donum et promissio Patris, miserere nobis.
Spiritus Sancte Paraclite arguens mundum, miserere nobis.
Spiritus, in quo dæmonia eiiciuntur, miserere nobis.
Spiritus, ex quo renascimur, miserere nobis.
Spiritus, per quem caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, miserere nobis.
Spiritus adoptionis filiorum Dei, miserere nobis.
Spiritus gratiæ et misericordiæ, miserere nobis.
Spiritus adiuvans infirmitatem nostram et reddens testimonium spiritui nostro, quod sumus filii Dei, miserere nobis.
Spiritus suavis, benigne, super mel dulcis, miserere nobis.
Spiritus pignus hereditatis nostræ, deducens nos in terram rectam, miserere nobis.
Spiritus principalis, vivificans et confortans, miserere nobis.
Spiritus salutis, iudicii et gaudii, miserere nobis.
Spiritus fidei, pacis, et ardoris, miserere nobis.
Spiritus humilitatis, caritatis, et castitatis, miserere nobis.
Spiritus benignitatis, bonitatis, longanimitatis, ac mansuetudinis, miserere nobis.
Spiritus lenitatis, veritatis, unitatis ac consolationis, miserere nobis.
Spiritus compunctionis, promissionis, renovationis, ac sanctificationis, miserere nobis.
Spiritus vitæ, patientiæ, continentiæ, ac modestiæ, miserere nobis.
Spiritus omnium gratiarum, miserere nobis.
Propitius esto, parce nobis Sancte Spiritus.
Propitius esto, exaudi nos Sancte Spiritus.
A spiritu erroris, libera nos, Spiritus Dei vivi.
A spiritu immundo, libera nos, Spiritus Dei vivi.
A spiritu blasphemiæ, libera nos, Spiritus Dei vivi.
Ab omni obstinatione et desperatione, libera nos, Spiritus Dei vivi.
Ab omni præsumptione et veritatis contradictione, libera nos, Spiritus Dei vivi.
Ab omni malitia, et prava consuetudine, libera nos, Spiritus Dei vivi.
Ab invidia fraternæ caritatis, libera nos, Spiritus Dei vivi.
A finali impænitentia, libera nos, Spiritus Dei vivi.
Per æternam a Patre Filioque processionem tuam, libera nos, Spiritus Dei vivi.
Per invisibilem unctionem tuam, libera nos, Spiritus Dei vivi.
Per omnem gratiarum plenitudinem, qua Virginem Mariam semper possedisti, libera nos, Spiritus Dei vivi.
Per supereffluentem sanctitatis abyssum, qua conceptione Verbi Matrem Dei inundare fecisti, libera nos, Spiritus Dei vivi.
Per sanctam in baptismo Christi apparitionem tuam, libera nos, Spiritus Dei vivi.
Per salutarem super apostolos adventum tuum, libera nos, Spiritus Dei vivi.
Per ineffabilem bonitatem tuam, qua Ecclesiam gubernas, concilias Præsides, Martyres corroboras, Doctores illuminas, Religiones instituis, libera nos, Spiritus Dei vivi.
Peccatores, Te rogamus, audi nos.
Ut in spiritu ambulemus, et desideria carnis non adimpleamus, Te rogamus, audi nos.
Ut Te numquam contristemus, Te rogamus, audi nos.
Ut omnes Ecclesiasticos Ordines in sancta religione, et vero spiritu conservare digneris, Te rogamus, audi nos.
Ut cuncto populo Christiano cor unum et animam unam donare digneris, Te rogamus, audi nos.
Ut virtutem omnium complementum nobis donare digneris, Te rogamus, audi nos.
Ut nos exaudire digneris, Te rogamus, audi nos.
Spiritus Dei, Te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, effunde in nos Sanctum Spiritum.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, emitte in nos promissum Patris Spiritum.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, da nobis spiritum bonum.
V/. Spiritus Domini replevit orbem terrarum.
R/. Et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis.
Oremus. Adsit nobis, quæsumus Domine, virtus Spiritus Sancti: quæ et corda nostra clementer expurget, et ab omnibus tueatur adversis. Per Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. R/. Amen.
V/. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris.
R/. Amen.
In Honorem B. MariÆ Virginis
FRA
Commemorationes
In honorem Sanctae Familiae
Ave María, grátia plena, Dóminus tecum; benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, Iesus.
Sancta María, Mater Dei, ora pro noóbis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
Magníficat * ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus * in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. * Ecce enim ex hoc beátam me dicent
omnes generatiónes,
quia fecit mihi magna, qui potens est, * et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius in progénies et progénies * timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo, * dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede * et exaltávit húmiles;
esuriéntes implévit bonis * et dívites dimísit inánes.
Suscépit Isræl púerum suum, * recordátus misericórdiæ,
sicut locútus est ad patres nostros, * Abraham et sémini eius in sæcula.
Glória Patri
Salve, Regína, mater misericórdiæ: vita dulcédo et spes nostra, salve.
Ad te clamámus éxules fílii Hevæ. Ad te suspirámus geméntes et flentes in hac lacrimárum valle.
Eia ergo, advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte et Iesum, benedíctum fructum ventris tui, nobis post hoc exsílium osténde o clemens, o pia, o dulcis Virgo María!
V/. Ora pro nobis, Sancta Dei Génetrix.
R/. Ut digni efficiamur promissiónibus Christi.
Per annum
V/. Ángelus Dómini nuntiávit Maríæ.
R/. Et concépit de Spíritu Sancto.
Ave, María.
V/. Ecce ancílla Dómini.
R/. Fiat mihi secúndum verbum tuum.
Ave, María.
V/. Et Verbum caro factum est.
R/. Et habitávit in nobis.
Ave, María.
V/. Ora pro nobis, sancta Dei génetrix.
R/. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Orémus.
Grátiam tuam, quæsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde; ut qui, Ángelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, per passiónem eius et crucem, ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen.
Glória Patri.
Tempore paschali
V/. Regina cæli, lætáre allelúia:
R/. quia quem meruísti portáre, allelúia,
V/. Resurréxit, sicut dixit, allelúia.
R/. Ora pro nobis Deum, allelúia.
V/. Gaude et lætáre, Virgo María. Allelúia.
R/. Quia surréxit Dóminus vere. Allelúia.
Orémus.
Deus, qui per resurrectiónem Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi mundum lætificáre dignátus es: præsta, quæsumus; ut, per eius Genetrícem Vírginem Maríam, perpétuæ capiámus gáudia vitæ. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.
Rosarii Marialis Recitatio
FRA
Mystéria gaudiosa
1um Mysterium Gaudii Annuntiatio.
2. Visitatio.
3. Nativitas Domini nostri Iesu Christi.
4. Præsentatio.
5. Inventio in Templo.
Mystéria luminósa
1um Mysterium Lucis Baptisma Domini nostri Iesu Christi.
2. Nuptiæ Canenses.
3. Proclamatio Regni Dei.
4. Transfiguratio.
5. Institutio Eucharistiæ.
Mystéria dolorósa
1um Mysterium Doloris. Agonia in Horto.
2. Flagellatio.
3. Coronatio Spinis.
4. Baiulatio Crucis.
5. Crucifixio et Mors.
Mystéria gloriósa
1um Mysterium Gloriæ. Resurrectio.
2. Ascensio.
3. Descensus Spiritus Sancti.
4. Assumptio Beatæ Mariæ Virginis.
5. Coronatio Beatæ Mariæ Virginis.
Litaniæ lauretanæ B. Mariæ Virginis
FRA L/F CMT
V/. Kyrie, eléison.
R/. Kyrie, eléison.
V/. Christe, eléison.
R/. Christe, eléison.
V/. Kyrie, eléison.
R/. Kyrie, eléison.
V/. Christe, áudi nos.
R/. Christe, áudi nos.
V/. Christe, exáudi nos.
R/. Christe, exáudi nos.
V/. Pater de cælis, Deus,
R/. miserére nobis.
V/. Fili, Redémptor mundi, Deus,
R/. miserére nobis.
V/. Spíritus Sancte, Deus,
R/. miserére nobis.
V/. Sancta Trínitas, unus Deus,
R/. miserére nobis.
V/. Sancta María.
R/. Ora pro nobis
V/. Sancta Dei Génitrix.
R/. Ora pro nobis
V/. Sancta Virgo vírginum.
R/. Ora pro nobis
Mater Christi.
Mater Ecclésiæ.
Mater divínæ grátiæ.
Mater puríssima.
Mater castíssima.
Mater invioláta.
Mater intemeráta.
Mater amábilis.
Mater admirábilis.
Mater boni consílii.
Mater Creatóris.
Mater Salvatóris.
Virgo prudentíssima.
Virgo veneranda.
Virgo prædicánda.
Virgo potens.
Virgo clemens.
Virgo fidélis.
Speculum iustitiæ.
Sedes sapiéntiæ.
Causa nostræ lætítiæ.
Vas spirituále.
Vas honorábile.
Vas insígne devotiónis.
Rosa mystica.
Turris davídica.
Turris ebúrnea.
Domus áurea.
Fœderis arca.
Iánua cæli.
Stella matutína.
Salus infirmórum.
Refúgium peccatórum.
Consolátrix afflictórum.
Auxílium christianórum.
Regína angelórum.
Regína patriarchárum.
Regína prophetárum
Regína apostolórum.
Regína mártyrum.
Regína confessórum.
Regína vírginum.
Regína sanctórum ómnium.
Regína sine labe originali concépta.
Regína in cælum assúmpta.
Regína sacratíssimi rosárii.
Regína famíliæ.
Regína pacis.
V/. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi.
R/. Parce nobis, Dómine.
V/. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi.
R/. Exáudi nos, Dómine.
V/. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi.
R/. Miserére nobis.
Sub tuum præsídium confúgimus, Sancta Dei Génetrix: nostras deprecatiónes ne despícias in necessitátibus, sed a perículis cunctis líbera nos semper, Virgo gloriósa et benedícta.
V/. Ora pro nobis Sancta Dei Génitrix.
R/. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
Oremus: Gratiam tuam, quæsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde: ut, qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui Incarnatiónem cognovimus, per Passiónem eius et Crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per eúmdem Chrístum Dóminum nóstrum. Amen.
vel:
Oremus.
Concede nos famulos tuos, quæsumus, Domine Deus, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere: et gloriosa beatæ Mariæ semper Virginis intercessione, a præsenti liberari tristitia, et æterna perfrui lætitia. Per Christum Dominum nostrum.
R/. Amen.
--------------------
Tempore Adventus
V/. Angelus Domini nuntiavit Mariæ,
R/. Et concepit de Spiritu Sancto.
Oremus.
Deus, qui de beatæ Mariæ Virginis utero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti: præsta supplicibus tuis; ut, qui vere eam Genetricem Dei credimus, eius apud te intercessionibus adiuvemur. Per Christum Dominum nostrum.
R/. Amen.
--------------------
Tempore Nativitatis
V/. Post partum, Virgo, inviolata permansisti,
R/. Dei Genetrix, intercede pro nobis.
Oremus.
Deus, qui salutis æternæ, beatæ Mariæ virginitate fecunda, humano generi præmia præstitisti: tribue, quæsumus; ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus Filius tuum auctorem vitæ suscipere. Qui tecum vivit et regnat in sæcula sæculorum.
R/. Amen.
--------------------
Tempore Paschali
V/. Gaude et lætare, Virgo Maria, alleluia.
R/. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.
Oremus.
Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Iesu Christi, mundum lætificare dignatus es: præsta, quæsumus: ut, per eius Genetricem Virginem Mariam, perpetuæ capiamus gaudia vitæ. Per eundem Christum Dominum nostrum.
R/. Amen.